Quantum redactiones paginae "Diencephalon" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 42: Linea 42:


==== Stria medullaris thalami ====
==== Stria medullaris thalami ====
Stria medullaris thalami [[epithalamus|epithalomo]] attribuitur et fasciculum cum fibris afferentibus ad [[habenula]]m est. Origines eius sunt nuclei septales, regio praeoptica hypothalami atque nucleus anterior [[thalamus|thalami]].
Stria medullaris thalami [[epithalamus|epithalomo]] attribuitur et fasciculum cum fibris afferentibus ad [[habenula]]m est. Origines eius sunt nuclei septales, regio praeoptica hypothalami atque nucleus anterior [[Thalamus (cerebrum)|thalami]].


=== Systema nervosum autonomicum ===
=== Systema nervosum autonomicum ===

Emendatio ex 18:14, 25 Martii 2019

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Diencephalon
Diencephalon
Situs diencephali intra cerebrum humanum.
Diencephalon
TA: A14.1.03.007
A14.1.08.001

Diencephalon[1][2][3] sive thalamencephalon[1][2] (TA: 14.1.03.007 velut 14.1.08.001) est pars encephali iuxta ventriculum cerebri tertium inter cerebri truncum et telencephalon sita. Diencephalon, quod olfactum, visum, auditum, tactum et sensus psychicos efficit, divisum est in thalamum (ab aliquibus thalamum posteriorem dictum), epithalamum, subthalamum, hypothalamum, metathalamum.

Conformatione ontogenesis diencephalon est una ex vesiculis cerebri principalibus tribus[4]: in embryogenese hebdomade tertia tuba neuralis ex ectodermate creata est, ex quo prosencephalon generatum est, quod paulo post dividitur in telencephalon et diencephalon.

Mala et morbi diencephalo perturbantia effectus functionis graviores cerebri efficere possunt. Ob functionum diversitates diencephalicarum structuras laesiones ibidem diversa symptomata contrahant. Gravissime quidem apparent syndroma diencephale cum somnolentia, vel etiam coma, atque status vegetativus cum malis conscientiae, motuum, systematis nervosi autonomici.

Anatomia diencephali

Situs intracerebralis

Diencephalon mesencephalo anterius locatum est, tamen non axem longitudinalis sequens sed exiguam convexitatem versus nasum formans, hac ob rem in anatomia de directione rostrali dicitur.

In cerebro dupliciter: dextrum et sinistrum est. Utrumque diencephalon in medio cerebri locatum est, ventriculum tertium cingens.

Structura diencephali in genere

Diencephalon constitutum est de structuris sequentibus:

Thalamus

Conferatur pagina principalis Thalamus (cerebrum).

Ambi thalami sunt transitus principales signorum nervalium et in cerebri cortices ingredentium et a corticibus egredientium. Praeterea nuclei intralaminares a formatio reticulari termini nervorum eius afferentium accipiunt.

Stria medullaris thalami

Stria medullaris thalami epithalomo attribuitur et fasciculum cum fibris afferentibus ad habenulam est. Origines eius sunt nuclei septales, regio praeoptica hypothalami atque nucleus anterior thalami.

Systema nervosum autonomicum

Conferatur pagina principalis Systema nervosum autonomicum.

Systema autonomicum organa interius vasorumque eorundem locata innervat. Functione voluntati non obnoxia ineunte saepe systema nervosum autonomicum dicitur. Quaedam structurarum diencephali effectores superiores vel activantes vel inhibentes agunt. Ab diencephalo se offerunt partes sympathica et parasympathica, at haec divisio in crure afferenti rursus non reperitur.

Profectio ex prosencephalo (ontogenesis)

Ontogenesis cerebri. Sinistre circum hebdomadem tertiam, sinistre quintam. Ex prosencephalo et diencephalon et telencephalon (cortices cerebri) oriuntur.

Structurae diencephali ex tuba neurali generantur, ubi in hebdomade tertia in parte rostrali (capitis) ex tuba primum tres vesiculae oriuntur, posterius in transitu ad medullam spinalem rhombencephalon, antea in medio (μέσο-) mesencephalon, plane antea (πρός- ad) prosencephalon. Progenitor vero diencephali est divisio mediana prosencephali.

Ontogenese ineunte quattuor contignationes sulcis separatae oriuntur: Epithalamus - thalamus - subthalamus - hypothalamus.

Malum diencephali

Mala diencephali diversis morbis causa evolvi possunt, per exemplum encephalitidibus, tumoribus, infartibus ischaemicis vel haemorrhagicis. Nimirum gradus mali non raro loco detrimenti magnitudineque eius sequere. Mala et morbi diencephalo perturbantia effectus functionis graviores cerebri efficere possunt. Gravissime vero apparent syndroma diencephale cum somnolentia, vel etiam coma, atque status vegetativus cum malis conscientiae, motuum, systematis nervosi autonomici.

Pinacotheca

Notae

  1. 1.0 1.1 Foster, F.D. (1891-1893). An illustrated medical dictionary. Being a dictionary of the technical terms used by writers on medicine and the collateral sciences, in the Latin, English, French, and German languages. Novi Eboraci: D. Appleton and Company.
  2. 2.0 2.1 Triepel, H. (1910). Die anatomischen Namen. Ihre Ableitung und Aussprache. Mit einem Anhang: Biographische Notizen.(Dritte Auflage). Aquis Mattiacis: Verlag J.F. Bergmann.
  3. Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica. Stutgardiae: Thieme
  4. Vesiculae cerebri principales et tuba neurali generatae: rostraliter prosencephalon, in medio mesencephalon (ut nomen indicat), caudaliter rhombencephalon
  5. Bubb E. J., Kinnavane L., Aggleton J. P. (2017). "Hippocampal - diencephalic - cingulate networks for memory and emotion: An anatomical guide". Brain and neuroscience advances 1 (1): pii: 2398212817723443 
  6. etiam: corpora mamillaria

Nexus interni