Quantum redactiones paginae "Draco" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 10: Linea 10:
''Draco,'' [[vocabulum]] Latinum, a [[Graece|Graeco]] ''δράκων'' (drakon) ductum est. Cuius vocis [[significatio (linguistica)|significationem]] originariam apprehendemus, cum ad eius basim recurrerimus, hoc est ad [[verbum (temporale)|verbum]] ''δέρκεσθαι'' (derkesthai) 'videre, cernere'. De ea ratione legimus apud [[Bruno Snell]]:<ref>Bruno Snell, ''Die Entdeckung des Geistes''. Gottingae Vandenhoeck & Ruprecht 1975, P. 13 s.</ref> eo vocabulo perantiquo inusitatoque in sermone—ut ita dicamus—pedestri aspectum [[oculus|oculorum]] draconis exprimi. Nequaquam autem, ut ait Snell, ''draco'' dicitur de bona vel longinqua acie oculorum, sed eo sensu, quo [[Caesar]]<ref>Caesar, ''de bello Gallico'' 1,39,1.</ref> dixit Gallos "ne [. . .] aciem (quidem) [[oculus|oculorum]] (Germanorum) ferre potuisse." Et [[Homerus]] et [[Pindarus]] aliique [[poeta]]e vocabulo ''draconis'' ea mente usi sunt, ut actum proprium acute cernendi animalium variorum, nec non hominum, denotarent. In [[fabula|fabulis]] nostrae aetatis legimus [[lepus|leporem]] a serpente aspectum terrore subito in [[paralysis|paralysin]] depressum torpere. Secundum Snell, [[Gorgo]] terribiliter cernens [[nihil]] aliud effecit.<ref>Similia in lingua Theodisca, nec fortasse solum in ea, animadvertuntur: verbum ''blicken'' primo sensu non 'videre' significat, sed (ut in ''[[Deutsches Wörterbuch]]'' [[fratres Grimm|fratrum Grimm]] reperitur) 'fulgere, nitere'.</ref>

==Historis significationis==
==Historia significationis==
In poematibus a poeta Vergilio scriptis, verbum "draco" significat "serpens", "anguis".
In poematibus a poeta Vergilio scriptis, verbum "draco" significat "serpens", "anguis".

Emendatio ex 13:09, 19 Februarii 2019

Haec pagina monstra mythologica explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Draco" appellatur, vide Draco (discretiva).

Zmey Gorynych, Russicus draco triceps.
Dracones imperiales in moenia novem draconum in Hortis Beihaiensibus Pekini.
Sanctus Georgius draconem interficit. Pictura a Bernardo Martorell anno 1434 aut 1435 facta
Opus tessellatum Graeciae antiquae Cauloniae Italiae repertum cetum (draconem maritimum) ostendit.

Draco (-nis, m.) est monstrum fabulosum quasi ingens reptilis, in cultibus humanis compluribus totius orbis terrarum frequens. Saepissime figuratur ut squamatum animal magnum horridumque, sanguinem frigidum habens, quod dicitur in specubus obscuris aut montibus habitare carnemque avide devorare. Varia sunt genera draconum: alii serpentibus similes figurantur, alii dein alas magnas habere, alii etiam ignem evomere putantur.

Etymologica

Draco, vocabulum Latinum, a Graeco δράκων (drakon) ductum est. Cuius vocis significationem originariam apprehendemus, cum ad eius basim recurrerimus, hoc est ad verbum δέρκεσθαι (derkesthai) 'videre, cernere'. De ea ratione legimus apud Bruno Snell:[1] eo vocabulo perantiquo inusitatoque in sermone—ut ita dicamus—pedestri aspectum oculorum draconis exprimi. Nequaquam autem, ut ait Snell, draco dicitur de bona vel longinqua acie oculorum, sed eo sensu, quo Caesar[2] dixit Gallos "ne [. . .] aciem (quidem) oculorum (Germanorum) ferre potuisse." Et Homerus et Pindarus aliique poetae vocabulo draconis ea mente usi sunt, ut actum proprium acute cernendi animalium variorum, nec non hominum, denotarent. In fabulis nostrae aetatis legimus leporem a serpente aspectum terrore subito in paralysin depressum torpere. Secundum Snell, Gorgo terribiliter cernens nihil aliud effecit.[3]

Historia significationis

In poematibus a poeta Vergilio scriptis, verbum "draco" significat "serpens", "anguis".

Manuscriptum MS Harley 3244 est mediaevale bestiarium, scriptum circa anno 1260 AD, et in eo haec imago est prima imago nota draconis quadripedis alatae modernae ignivomi formae Europeanae.

Nunc postquem inventi sunt fossiles pterosaurorum Mesozoicorum, saepe imagines draconum faciuntur sine cruribus anterioribus et stantium pedibus posterioribus et carpis alarum, ut fecerunt pterosauri.

Varia genera

Dracones in silva viventes

  • Draco trogladytes (quattuor crura, pusillae alae)
  • Draco marsupialis (quattuor crura, alae, marsupialium)

Dracones in montibus viventes

  • Draco occ. magnus (quattuor crura, magnae alae, cutis fusca)
  • Draco orientalis (quattuor crura, nullae alae, iuba)
  • Draco montanus (quattuor crura, nullae alae)
  • Draco Andeanus (nulla crura, magnae alae, dentes serpentis)

Dracones in regionibus ad polum sitis viventes

  • Draco occ. maritimus (quattuor crura, magnae alae, cutis alba)

Dracones in tesca viventes

  • Draco Americanus tex? (nulla crura, alae)
  • Draco serpentalis (duo crura, nullae alae)

Dracones in arensentia? viventes

Dracones in silva pluviali viventes

  • Draco Americanus Mexicanus (duo crura, pennatae alae)

Dracones in insulis viventes

  • Draco novazelandiae (quattuor crura, magnae alae, cutis gemmans, multicolores oculi)

Nexus interni

Notae

  1. Bruno Snell, Die Entdeckung des Geistes. Gottingae Vandenhoeck & Ruprecht 1975, P. 13 s.
  2. Caesar, de bello Gallico 1,39,1.
  3. Similia in lingua Theodisca, nec fortasse solum in ea, animadvertuntur: verbum blicken primo sensu non 'videre' significat, sed (ut in Deutsches Wörterbuch fratrum Grimm reperitur) 'fulgere, nitere'.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad dracones spectant.