Quantum redactiones paginae "Hesiodus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Tag: 2017 source edit
Tag: 2017 source edit
Linea 4: Linea 4:
==Vita==
==Vita==


[[Cyme (Aeolis)|Cymae]] natus est, sed pater eius in {{Creanda|el|Άσκρη|Ascra|Ascram}} Boeotiae, sub [[Helicon]]e sitam, migravit. Agricola ibi fuit, sicut et Hesiodus, ut ipse in ''Operibus'' (633—640) ait. Persae fratri in eadem carmine praecepta dat. In Helicone Hesiodi puero pastori [[Camenae|Musae]] apparuerint et canere docuerunt, ut ait in ''Theogonia'' (22—34). [[Chalcis|Chalcidem]], ut dicit in ''Operibus'' (654—655) in certamen poeticam venit et vicit. Adversarius eius [[Homerus]] ipse fuit, ut [[Certamen Homeri et Hesiodi|fabula de hoc certamine]] tempore seriore composita narrat.
[[Cyme (Aeolis)|Cymae]] natus est, sed pater eius in {{Creanda|el|Άσκρη|Ascra|Ascram}} Boeotiae, sub [[Helicon]]e sitam, migravit. Agricola ibi fuit, itidem et Hesiodus ipse, ut in ''Operibus'' (633—640) ait. Persae fratri in eadem carmine praecepta dat. In Helicone Hesiodi puero pastori [[Camenae|Musae]] apparuerunt et canere docuerunt, ut ait in ''Theogonia'' (22—34). [[Chalcis|Chalcidem]], ut dicit in ''Operibus'' (654—655) in certamen poeticam venit et vicit. Adversarius eius [[Homerus]] ipse fuit, ut [[Certamen Homeri et Hesiodi|fabula de hoc certamine]] tempore seriore composita narrat.


==De morte et sepulchro==
==De morte et sepulchro==

Emendatio ex 21:01, 14 Februarii 2019

Hesiodi Ascraei quaecumque exstant, 1701

Hesiodus (floruit saeculo 8 vel 7 a.C.n.) fuit poeta epicus Graecus qui carmina didactica composuit.

Vita

Cymae natus est, sed pater eius in Ascram Boeotiae, sub Helicone sitam, migravit. Agricola ibi fuit, itidem et Hesiodus ipse, ut in Operibus (633—640) ait. Persae fratri in eadem carmine praecepta dat. In Helicone Hesiodi puero pastori Musae apparuerunt et canere docuerunt, ut ait in Theogonia (22—34). Chalcidem, ut dicit in Operibus (654—655) in certamen poeticam venit et vicit. Adversarius eius Homerus ipse fuit, ut fabula de hoc certamine tempore seriore composita narrat.

De morte et sepulchro

Mortuus est Ascrae, vel in Naupacto. Ascra a Thespiensibus deleta incolae Orchomenum abierunt et ossa Hesiodi ibi auferunt, ut Aristoteles in tractatu de civitate Orchomenia aiebat. Pausanias sepulchrum illius cum inscriptione Orchomeni vidit[1] Orchomenii se ossa Hesiodi secundum oraculum in terra Naupactia inventa unde transtulisse affirmabant. Plutarchus[2] autem et Tzetzes[3] fabulam narrant de Hesiodo in Locride Ozolia occiso et in Naupacto sepulto. Locum Naupactios non aperire, ne Orchomenii ossa raperent, Tzetzes narrat.

Opera

Boeoti autem sub Helicone terram colentes Hesiodum nihil nisi Opera scripsisse nec in initio Operum de Camenis decem versus Hesiodeos esse affirmabant et tabulam aeneam cum textu Operum monstrabant, ut Pausanias dicit[4].

Notae

  1. Descriptio Graeciae, IX 38, 3—4.
  2. Moralia, 162b.
  3. In Vita Hesiodi commentariis in Opera et dies anteposita.
  4. Descriptio Graeciae, IX 31, 3—6.

Bibliographia

Editiones operum
  • 1564 : Hesiodi Ascraei opera, quae quidem extant, omnia Graece, cum interpretatione Latina e regione, ut conferri a Graecae linguae studiosis citra negocium possint, adiectis iisdem Latino carmine elegantiss. versis, & genealogiae deorum a Pylade Brixiano descriptae, libris V: accessit nunc demum Herculis Scutum doctiss. carmine a Ioanne Ramo conversum. Basileae (Graece, Latine)(textus apud e-Rara)
  • 1840 : F. S. Lehrs, Fridericus Dübner, edd., Hesiodi Carmina; Apollonii Argonautica; Musaei Carmen de Herone et Leandro; Coluthi Raptus Helenae; Quinti Posthomerica; Triphiodori Excidium Ilii; Tzetzae Antehomerica, etc. Lutetiae: Didot (Graece, Latine) (textus apud archive.org)