Quantum redactiones paginae "Baetulus" differant

Jump to navigation Jump to search
179 octeti additi ,  2 years ago
Summarium vacuum
In religionibus antiquis '''baetulus'''<ref>[[Plinius Maior]] XXXVII,135.</ref> (graece βαίτυλος) est lapis sacer cui inesse divinam quandam praesentiam credebant homines antiqui. Plerumque hi lapides e caelo in terram praecipitati erant - quas [[Meteorites|meteorites]] hodie vocamus - vel saltem fulmine icti : quocirca ab hominibus colebantur. Apud [[Phoenices]] er [[Arabes]]<ref>[[Arnobius Maior|Arnobius]], ''Adversus nationes'' VI,11. Henricus Lammens (1919), [http://publikationen.ub.uni-frankfurt.de/frontdoor/index/index/docId/11533 ''Le culte des bétyles et les processions religieuses chez les Arabes préislamites'']. Confer lapidem nigrum in [[Arabia Saudiana|Arabia]] hodieque [[Mecca|Meccae]] veneratum.</ref> in primis hoc genus cultus floruit.
 
Exempli gratia baetulus fuit lapis niger deae [[Cybele|Cybeles]]<ref>[[Arnobius Maior|Arnobius]] VII, 49-51. [[Appianus Alexandrinus|Appianus]], ''Ann''. LVI,233.</ref> a Romanis ex [[Asia Minor|Asia Minore]] in [[Mons Palatinus|Palatium]] transvectus. Item lapis dei ''El Gabal'' - quem Latini tamquam Solem Invictum interpretati sunt - ab imperatore [[Heliogabalus|Heliogabalo]] ex [[Emesa]] secum Romam advectus et post mortem eius in Syriam reportatus. Item in vetustissimo [[Venus (dea)|Veneris]] templo [[Cyprus|Cyprensi]] iam apud [[Homerus|Homerum]] memorato, [[Paphos|Paphi]], cella non figuram humanam exhibebat sed metam nigram et lapideam<ref>[[Vergilius]], ''[[Aeneis]]'' I.274. [[Tacitus]], ''[[Historiae (Tacitus)|Historiae]]'' II.3. Imago photographica in 'Chypre, lîle où naquit la déesse de l'amour', ''L'Archeologue'' 2018/2019, 148 p.10</ref>. Etenim eius cultus e Phoenicia invectus putatur.
 
In veteribus [[Linguae Semiticae|linguis Semiticis]] idem verbum sub forma ''bethel'' invenimus, per popularem etymologiam tamquam ''bît îli'', id est domus dei, interpretata. Ita in [[Biblia|Bibliis]] [[Iacobus (patriarcha)|Iacobus]], postquam Deus in somnio ei apparuit, ''bethel'' eo ipso loco erigit lapidem in quo dormivit<ref>[[Genesis]] 28:11-22. [[Flavius Iosephus]], ''[[Antiquitates Iudaicae|Ant. Iud]].'' I.284</ref>. Nonnulli linguarum antiquarum periti putant hoc verbum a veteribus incolis litorum Mediterranei maris seorsum et in linguam Graecam et in linguas Semiticas transisse<ref>Pierre Chantraine, Dictionnaire étymologique de la langue grecque, Parisiis, 1968.</ref>. Alii ''bît ili'' veram etymologiam esse arbitrantur.

Tabula navigationis