Quantum redactiones paginae "Erise" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m ~
m weird typo, how did I miss it? Afrocamum DOES sound like it could be a thing though.
Linea 1: Linea 1:
[[Fasciculus:Harissa Sauce.JPG|thumb|Erise Afrocamum de capsico.]]
[[Fasciculus:Harissa Sauce.JPG|thumb|Erise Africanum de capsico.]]
[[Fasciculus:Armenian Harisa.JPG|thumb|Erise Armeniacum de frumento.]]
[[Fasciculus:Armenian Harisa.JPG|thumb|Erise Armeniacum de frumento.]]
'''Erise'''<ref>[[Iamboninus Cremonensis|Iambonini]] ''[[Liber de ferculis]]'', 21 et seq. Vide plura in parte [[#De nomine|de nomine]].</ref> (Arabice هريسة ''harīsa'') est genus [[cibus|cibi]] [[Asia occidentalis|mediorientalis]] quod elisum vel tritum paratur. Sunt saltem duo cibi quae hoc nomine designantur, quorum alterum e [[frumentum|frumento]], alterum e [[capsicum|capsico]] fit.

Emendatio ex 20:22, 13 Ianuarii 2019

Erise Africanum de capsico.
Erise Armeniacum de frumento.

Erise[1] (Arabice هريسة harīsa) est genus cibi mediorientalis quod elisum vel tritum paratur. Sunt saltem duo cibi quae hoc nomine designantur, quorum alterum e frumento, alterum e capsico fit.

De nomine

Vox Arabica quae‎‎ est هَريْسَة harīsah significat elisam (هرس haras 'elidere'; cf. vocem Hebraicam הרס haras 'destruere').

Variae orthographiae in operibus Latinis reperiuntur:

Erise de frumento

Erise de frumento Iamboninus describit, et usque ad hunc diem parant Armeni et Suri. Est quoddam genus pultis quod ex alicis, tritico eliso vel quodam frumento, et carne adiposa, saepissime agnina gallinaceave fit

Erise de capsico

Erise de capsico originem ab Africa Septentrionali (Tunisia, Libya, Algeria, Maroco, etc.) ducit, sed nunc per orbem in usu est. Est condimentum vel embamma, nempe ius fervidum sive capsicatum, quod fit ex tritura piperitarum variarum (saepe Baklouti et serrianarum, inter alias), et aromatum et herbarum, exempli causa allio, coriandri semine, croco, careo, et oleo.

Notae

  1. Iambonini Liber de ferculis, 21 et seq. Vide plura in parte de nomine.

Nexus interni