Quantum redactiones paginae "Lucius Pomponius Flaccus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:q1215588 sunt
No edit summary
Linea 1: Linea 1:
'''Lucius Pomponius Flaccus''' (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus initio primi saeculi post Christum natum fuit. Patria eius [[Iguvium]] in [[Umbria]] erat. Ante annum [[16]] legatus in [[Moesia]] [[Gaius Poppaeus Sabinus|Gaio Poppaeo Sabino]] duce erat. Eo [[Ovidius Naso]] epistulam ex ponto I 10 misit. Anno [[17]] consul ordinarius creatus anno [[19]] legatus Augusti pro praetore [[Moesia]]e factus est. Fuit amicus [[Tiberius (imperator)|Tiberii]], qui eum anno [[32]] legatum in [[Syria (provincia Romana)|Syriam]] misit. Cum [[Herodes Agrippa|Herodi Agrippa]] egit. In provincia sua mortuus est. Frater eius maior [[Gaius Pomponius Graecinus]], consul suffectus anno [[16]] erat<ref>Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 123</ref>.
'''Lucius Pomponius Flaccus''' (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus initio primi saeculi post Christum natum fuit. Patria eius [[Iguvium]] in [[Umbria]] erat. Ante annum [[16]] legatus in [[Moesia]] [[Gaius Poppaeus Sabinus|Gaio Poppaeo Sabino]] duce erat. Eo [[Ovidius Naso]] epistulam ex ponto I 10 misit. Anno [[17]] consul ordinarius creatus anno [[19]] legatus Augusti pro praetore [[Moesia]]e factus est. Fuit amicus [[Tiberius (imperator)|Tiberii]], qui eum anno [[32]] legatum in [[Syria (provincia Romana)|Syriam]] misit. Cum [[Herodes Agrippa|Herodi Agrippa]] egit. In provincia sua mortuus est anno [[34]] aut [[35]]. Frater eius maior [[Gaius Pomponius Graecinus]], consul suffectus anno [[16]] erat<ref>Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 123</ref>.


== Pomponius Flaccus conviva ==
== Pomponius Flaccus conviva ==

Emendatio ex 15:21, 23 Novembris 2018

Lucius Pomponius Flaccus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus initio primi saeculi post Christum natum fuit. Patria eius Iguvium in Umbria erat. Ante annum 16 legatus in Moesia Gaio Poppaeo Sabino duce erat. Eo Ovidius Naso epistulam ex ponto I 10 misit. Anno 17 consul ordinarius creatus anno 19 legatus Augusti pro praetore Moesiae factus est. Fuit amicus Tiberii, qui eum anno 32 legatum in Syriam misit. Cum Herodi Agrippa egit. In provincia sua mortuus est anno 34 aut 35. Frater eius maior Gaius Pomponius Graecinus, consul suffectus anno 16 erat[1].

Pomponius Flaccus conviva

Plinius de convivio biduo Tiberii et L. Pisonis narrat, post quod Piso officium praefectus Urbi nactus est.[2] Suetonius, idem convivium referens, nomen addit tertii convivae Pomponii Flacci: "Princeps ... cum Pomponio Flacco et L. Pisone noctem continuumque biduum epulando potandoque consumpsit, quorum alteri Syriam provinciam, alteri praefecturam urbis confestim detulit, codicillis quoque iucundissimos et omnium horarum amicos professus."[3] Sed L. Piso non ante annum 36 praefectus Urbi meruit.

Notae

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 123
  2. Plinius, Naturalis historia 14.144-146
  3. Suetonius, De vita Caesarum "Tiberius" 42

Nexus externi


Antecessores:
Sisenna Statilius Taurus et Lucius Scribonius Libo
Consul
17
cum
Gaio Caelio Rufo
Successores:
Tiberius Caesar Augustus III et Germanicus Iulius Caesar II