Quantum redactiones paginae "Chemia organica" differant
→Nexus externi: Vicifeci. Nexum extraneum delevi |
|||
Linea 38: | Linea 38: | ||
* [http://www.organic-chemistry.org/ Porta Chemiae organicae] |
* [http://www.organic-chemistry.org/ Porta Chemiae organicae] |
||
* [http://www.organicworldwide.net/ "Organic Chemistry Resources Worldwide" (Porta),] |
* [http://www.organicworldwide.net/ "Organic Chemistry Resources Worldwide" (Porta),] |
||
* [https://www.Mairanutrition.com/ Maira Network] |
|||
[[Categoria:Chemia organica|!]] |
[[Categoria:Chemia organica|!]] |
Emendatio ex 13:30, 9 Novembris 2018
Chemia organica est disciplina chemica de compositis chemicis quae vincula inter carbonium et hydrogenium continent. Exempla chemicarum organicarum sunt ethanum, quod sex vincula inter carbonium et hydrogenium habet, et methanum, quod quattuor habet. Inorganica autem sunt monoxidum carbonii, dioxidum carbonii, acidum carbonicum, et aliae moleculae quae talibus vinculis carent. Fons biochemiae est, at oppositio chemiae organicae est chemia inorganica.
Historia
Nomen organica historice a verbo biologico 'organismus' deducitur. Olim omnes chemicae carbonium habentes solum in organismo nasci putabantur, quia eae chemicae fere semper in organismis viventibus inveniebantur. Sed Fridericus Wöhler, chemicus Germanicus, hanc rationem anno 1828 revicit,? demonstrando synthesim ureae in vitro; nomen autem organica postea non mutatum est. Saepe igitur possumus chemicas invenire "organicas" quae non sunt per se ab origine organica.
Subdiscipinae chemicarum organicarum
Chemicae organicae regulis nominandi IUPAC parent.
Carbonium catenas cum ipso saepe format et hydrogenium illis catenis coniunctum est stipes chemicarum organicarum quae hydrocarbura aliphatica appellantur. Inter eas aliphaticas sunt alcini vincula triplicia habentes, alceni vincula duplicia habentes, et alcani qui vinculis triplicibus duplecibusque totaliter carent. Exempla alcani sunt:
- Methanum CH4
- Ethanum C2H6
- Propanum C3H8
- Butanum C4H10
- Pentanum C5H12
- et cetera, usque ad plus quam 30 atomis carbonii in molecula.
Aliae species chemicarum organicarum sunt:
- acidum carboxilicum
- aether
- alcohol
- amina
- cetona
- ester
- hydrocarburum cyclicum sive aromaticum
- sulphidum organicum
Nexus interni
- IUPAC apud situm en.wikipedia.org (Anglice)
- IUPAC apud situm de.wikipedia.org (Theodisce)
- IUPAC apud situm it.wikipedia.org (Italice)
Nexus externi
- conventio nominandi IUPAC
- "Chemical Terminology and Microbiological Nomenclature,"
- Porta Chemiae organicae
- "Organic Chemistry Resources Worldwide" (Porta),
- Maira Network