Quantum redactiones paginae "Ren" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m Unam literam correxi.
Linea 36: Linea 36:


{{med-stipula}}
{{med-stipula}}



[[Categoria:Renes|!]]
[[Categoria:Renes|!]]
[[Categoria:Spatium retroperitoneale]]

{{Myrias|Biologia}}
{{Myrias|Biologia}}

Emendatio ex 22:33, 5 Novembris 2018

Ren cum glandula suprarenali. Cortical substance = Cortex renalis (regio superficialis)

Ren (-is, m.) sive nephrus (Graece νεφρός) [1] est alter binarum humani vel animalis corporis partium, quae ureae aliisque excrementis in aqua solubilibus ex corpore amovendis serviunt. Renum est sanguinem expurgare: sanguine enim percolato renes urinam efferunt, quae excrementa a corpore reiecta continet. Urina tum in vesica urinaria servata denique per mictionem e corpore excernitur. Supra renes sunt glandulae adrenales sive suprarenales. Nephrologia est disciplina medicinae, cuius morbis renum mederi interest.

Anatomia

Structura renis
1. Pyramis renalis • 2. arteria interlobularis • 3. arteria renalis • 4. vena renalis 5. hilus renalis • 6. pelvis renalis • 7. ureter • 8. calyx minor • 9. capsula renalis • 10. capsula renalis inferior • 11. capsula renalis superior • 12. vena interlobularis • 13. nephron • 14. sinus renalis • 15. calyx maior • 16. papilla renalis • 17. columna renalis Bertini

In hominibus utrique renes post cavitatem abdominis et in utroque columnae vertebralis latere alte in spatio retroperitoneali siti. Cortex unius crassitudine centimetri in superficie iacet et continet glomerula et tubulos proximales distalesque. Fluxus sanguinis huc maxima est, circiter 90% renis toti. Medulla, in profundo, ex 8-18 pyramidibus renalibus composita basibus pyramidum in corticem directis. Apices (sive papillae) pyramidum quippe in pelvem renalem, quae in medio est et urinam colligit, directi sunt.[2]

Physiologia

Structura apparatus glomeruli, unitatis operariae renis

Sanguinem renes per capillaria glomerulorum saccant, ut liquor primarius dictus in tubulos renales perveniret. Hic tum liquor primarius per duos gyros tubulorum parvorum renalium fluit. In primo ab eo aqua et variae substantiae resumuntur, deinde aliae substantiae secernuntur, ut urinam formaretur.

Notae

  1. Siebenhaar, F.J. (1850). Terminologisches Wörterbuch der medicinischen Wissenschaften. (editio 2). Lipsiae: Arnoldische Buchhandlung.
  2. Franciscus H. Netter et Eckehard Renner (1983): Farbatlanten der Medizin. tomus 2: Niere und Harnwege.. Stutgardiae, Thieme. ISBN 3-13-524102-5.

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!