Quantum redactiones paginae "Franciscus Certinus de Canrobert" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
mNo edit summary
Augenda
Linea 1: Linea 1:
{{Augenda|2018|10|27}}
[[Fasciculus:François Certain de Canrobert Versailles.png|thumb|Franciscus Certinus de Canrobert]]
[[Fasciculus:François Certain de Canrobert Versailles.png|thumb|Franciscus Certinus de Canrobert]]
'''Franciscus Certinus''' (Francice ''François Certain'') '''de Canrobert''' (natus [[27 Iunii]] [[1809]] [[Saint-Céré]] in praefectura [[Oltis (praefectura Franciae)|Oltis]], mortuus [[28 Ianuarii]] [[1895]] [[Lutetia]]e) dux militum atque vir publicus [[Francia|Francicus]] erat.
'''Franciscus Certinus''' (Francice ''François Certain'') '''de Canrobert''' (natus [[Saint-Céré]] in praefectura [[Oltis (praefectura Franciae)|Oltis]] [[27 Iunii]] [[1809]], mortuus [[Lutetia]]e [[28 Ianuarii]] [[1895]]) fuit [[dux militum]] atque [[vir publicus]] [[Francia|Francicus]].


==Cursus honorum==
==Cursus honorum==

Emendatio ex 15:56, 27 Octobris 2018

Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est: lemmate paginae nomine congruente; textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; fonte externo certo; nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.
Plura ... DEENFR

Franciscus Certinus de Canrobert

Franciscus Certinus (Francice François Certain) de Canrobert (natus Saint-Céré in praefectura Oltis 27 Iunii 1809, mortuus Lutetiae 28 Ianuarii 1895) fuit dux militum atque vir publicus Francicus.

Cursus honorum

Lyceum Sancti Cyri frequentavit et anno 1828 succenturio minor nominatus est. Abb anno 1835 in Algerino militavit et anno 1838 succenturio maior expugnationi Cirtae urbis interfuit. Deinde in Francia chortem legionis peregrinorum instruxit et anno 1841 iterum in Algerinum revertit, ubi ducibus Saint Arnaud atque Cavaignac militavit. Tum tribunus militum erat. Anno 1850 a Ludovico Bonaparte praeside Secundae Rei Publicae Lutetiam revocatus et legatus eius factus est. Die 2 Decembris 1851 eum in rebus novis studendis fortiter adiuvabat. Anno 1852 generalis divisionis nominatus est. Inter Bellum Crimaeanum primam divisionem expeditionis Francicae duxit atque ei et in Proelio Almae imperabat. Saint Arnaud duce summo Francorum die 22 Septembris anno 1854 mortuo ipse dux expeditionis factus est. Obsidionem Sebastopolis rexit. Mense Maio anni 1855 expeditionem in urbem Panticapeium urbem in oriente parte Crimaeae peninsulae sitam fecit, sed iussu Napoleonis III imperatoris infecta re revertebat. Itaque Canrobert imperium summum deposuit et iterum primam divisionem suscepit. Mense Augusto 1855 in Franciam revocatus et legatus Holmiam missus est, ut Sueciam socium Franciae et Britanniae in bello Crimaeano faceret. Anno 1856 marescalcus nominatus atque anno 1858 dux divisionis orientis Nanceii factus est. Anno 1859 divisionem in Bellum alterum de libertate Italica duxit et proelio apud Maxentiam exceluit. Anno 1861 generalis Lugduni factus est. Anno 1870/71 bello contra Borussiam interfuit et in proelio infelici apud Mars-la-Tour certavit. In Castello Mettis cum imperatore Napoleone III obsessus et cum eo captus est. Una cum imperatore in captivitatem Cassalae fuit atque anno 1871 pace constituta in Franciam revertebat. Ibi ad mortem filii Napoleonis III anno 1879 dux factionis Bonaparte erat. Eo anno senator electus est.