Quantum redactiones paginae "Langobardia" differant

Jump to navigation Jump to search
m
"Langobardia" seu [[regnum Langobardorum]] saeculis VII et VIII florens ad omnem fere Italiam extendit. Post annum [[754]], [[patrimonium Sancti Petri|dominio Paparum]] per [[donatio Pepini|donationem Pepini]] creato, id regnum in duas partes separatum est quarum borealior, agnomine '''Langobardia maior''', ex Italia septentrionali una cum [[Tuscia]], altera autem, '''minor''' nuncupata, e ducatubus [[ducatus Beneventanus|Beneventano]] et [[ducatus Spoletanus|Spoletano]] constetit. In his australioribus locis '''thema Langobardiae''' a [[imperium Byzantinum|Byzantinis]] breviter erectum est.
 
Aevo recentiori nuncupatio "Longobardiae" seu "Lombardiae" ad regionem intra limites strictiores, quam Langobardia maior, retractam attribuebatur, sed terris nonnullis comprehensis quae hodie subin aliis nominibusregionibus comprehendunturincluduntur. Longobardiae hoc sensu pars '''Cispadana''' appellata ducatus [[Ducatus Mutinensis|Mutinensem]], [[Ducatus Parmensis|Parmensem]], [[Ducatus Ferrariensis|Ferrariensem]], [[Provincia Bononiensis|ditionem Bononiensem]] et [[Mons Ferratus|Montem Ferratum]], at pars '''Transpadana''' ducatus [[Ducatus Mantuanus|Mantuanum]] et [[ducatus Mediolanensis|Mediolanensem]] cum ditionibus [[Provincia Veronensis|Veronensi]] et [[Provincia Vicetina|Vicentinae]] terrisque [[Pedemontium|Pedemontii]] orientalibus comprehendit.
 
E quibus Longobardia '''superior''' ducatum Mediolanensem ad Montem Ferratum et Pedemontii partem coniunxit, sed Longobardia '''inferior''' alias terras omnes includit.<ref name=":1" /> Langobardia aevi nostri, ex omnibus his terris haud plures quam Mediolanensem Mantuanumque ducatus retinens, anno [[1814]] creata est sub forma occidentalis partis [[Regnum Langobardiae et Venetiae|regni Langobardiae et Venetiae]] constituti.

Tabula navigationis