Quantum redactiones paginae "Supinum" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 18: Linea 18:


== Supinum ablativum II ==
== Supinum ablativum II ==
Ablativum supinum in -''ū'' desinit (exempli gratia verbi "regō 3 rēxī rēctum", supinum II "rēctū"). Supinum II adhibetur cum adiectivis.<ref>Wheelock, Frederick M. et LaFleur, Richard A. ([[2011]]).</ref> Ablativum supinum in -ū desinens a dativo finali fortasse ortum est.<ref>Syntax of early Latin. Charles Edwin, 1858-1921. 456-457.</ref>
Ablativum supinum in -''ū'' desinit atque cum adiectivis adhibetur (exempli gratia: "regō, rēxī, rēctum", supinum II "rēctū").<ref>Wheelock, Frederick M. et LaFleur, Richard A. ([[2011]]).</ref> Ablativum supinum in -ū desinens a dativo finali fortasse ortum est.<ref>Syntax of early Latin. Charles Edwin, 1858-1921. 456-457.</ref>


*''Vidētis nefās esse dictū miseram fuisse tālem senectūtem.'' (Cat. M. 13)
*''Vidētis nefās esse dictū miseram fuisse tālem senectūtem.'' (Cat. M. 13)

Emendatio ex 11:39, 25 Septembris 2018

VETUSTA NOMINE GRATISSIMA HAUSTU?

Supinum in lingua Latina est substantivum verbale, quod consilium propensionemve significat.

Supina in casibus ablativo et accusativo solum inveniuntur, tamen rarum dativum supinum in-tui desinens ("Quia istaec lepida sunt memoratui" Bachides, 62) a Plauto scriptum est.[1][2] [3] Exemplar aliud est "ex candidioribus potui iucunda" (Naturalis historiae 6, 204) a Gaio Plinio Secundo.

In lingua Latina duo sunt tempora supini:

Supinum accusativum I

Accusativum supinum in -um desinit (exempli gratia: "regō, rēxī, rēctum", supinum I "rēctum"). Supinum I adhibetur cum verbis motum indicantibus.[4]

  • Marcus nūntium mīsit rogātum vīnum.
  • Amīcī vēnērunt grātulātum.
  • Quid est, īmusne ses sum? Etsī admonitum vēnimus tē, nōn flāgitātum. (De Or. 3.17)
  • Fuēre cīvēs quī rem pūblicam perditum īrent. (Sall. Cat. 36)

Supinum in -um desinens apud verbum iri ponitur ad infinitivum passivum futurum creandum. Exemplar est si sciret se in solitudine Aegyptiorum trucidatum iri” (De Divinatione. Ciccero).

Supinum ablativum II

Ablativum supinum in -ū desinit atque cum adiectivis adhibetur (exempli gratia: "regō, rēxī, rēctum", supinum II "rēctū").[5] Ablativum supinum in -ū desinens a dativo finali fortasse ortum est.[6]

  • Vidētis nefās esse dictū miseram fuisse tālem senectūtem. (Cat. M. 13)
  • Hoc est facile dictū.
  • Iūcundum cognitū est.
  • Aspera pulsū corda [7]

Ablativum supinum apud subiectum adhibetur:

  • Virtus difficilis inventu est (Sen, NQ 3,30,8); (difficile est virtutem invenire)

Ablativum supinum apud dativum verbum adhibetur:[8]

  • ea cuncta Romanis…facilia visu erant (Sall. Jug. 98,7).
  • hisce hami atque haec harundines sunt nobis quaestu et cultu. (Pl. Rud. 294).

Etiam certi scriptores Romani ablativum supinum apud verbum posuerunt. Haec sunt ablativa verba separationis:

  • Obsonatu redeo (Pl., Men., 277).
  • Vilicus primus cubitu surgat, postremus cubitum eat (Cato, Agr., 5,5).
  • Pudet dictu (Tac. Agr. 32).

Ablativum supinum apud gerundivum raro adhibetur:

  • Quia dictu fastidienda sunt (Val. Max, IX., 3,2).

Notae

  1. Philip Baldi, The Foundations of Latin, 409
  2. Richard Laurent, Past Participles from Latin to Romance, 19.
  3. W. M. Lindsay, The Latin Language: An Historical Account of Latin Sounds, Stems, and Flexions, 387.
  4. Wheelock, Frederick M. et LaFleur, Richard A. (2011).
  5. Wheelock, Frederick M. et LaFleur, Richard A. (2011).
  6. Syntax of early Latin. Charles Edwin, 1858-1921. 456-457.
  7. Statius, Thebaid, IV, 733
  8. Rarum dictu: The Late Second Supine Construction. Caroline Kroon.

Bibliographia

  • Wheelock, Frederick M. et LaFleur, Richard A. (2011). Wheelock's Latin (septima ed.). HarperCollins. Novum Eboracum: ISBN 978-0-06-199722-8.
Partes orationis
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula)
Verbum (temporale)
Persona: Prima | Secunda | Tertia
Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis
Genus verbi: Activum | Passivum | (Neutrum | Commune | Deponens)
Modus: Infinitivus | Indicativus | Coniunctivus | Imperativus | Optativus
Tempus: Praesens | Imperfectum | Perfectum | Plusquamperfectum | Futurum | Futurum exactum
Vide etiam: Gerundium | Supinum | Gerundivum