Quantum redactiones paginae "Supinum" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 1: Linea 1:
'''Supinum''' forma [[Verbum|verbi]] est. Indicat intentionem vel solutionem actus animo agitati.
'''Supinum''' forma [[Verbum|verbi]] est, quod consilium significat.


Supina in [[Ablativus|ablativo]] et [[Accusativus|accusativo]] casu solum inveniuntur, tamen rarum [[Dativus (grammatica Latina)|dativum]] supinum in''-tui'' desinens ("Quia istaec lepida sunt ''memoratui" [[Bachides]]. 62'') a [[Titus Maccius Plautus|Plauto]] scriptum est.<ref>The Foundations of Latin. By Philip Baldi, Professor Philip Baldi, PH.D. Page. 409</ref> <ref>Past Participles from Latin to Romance. By Richard Laurent. Page. 19</ref> <ref>The Latin Language: An Historical Account of Latin Sounds, Stems, and Flexions. By W. M. Lindsay. Page. 387</ref> Exemplar aliud est "ex candidioribus potui iucunda" (''[[Naturalis historia (Plinius)|Naturalis historiae]] 6. 204)'' a [[Gaius Plinius Secundus|Gaio Plinio Secundo]].
Supina in [[Ablativus|ablativo]] et [[Accusativus|accusativo]] casu solum inveniuntur, tamen rarum [[Dativus (grammatica Latina)|dativum]] supinum in''-tui'' desinens ("Quia istaec lepida sunt ''memoratui" [[Bachides]]. 62'') a [[Titus Maccius Plautus|Plauto]] scriptum est.<ref>The Foundations of Latin. By Philip Baldi, Professor Philip Baldi, PH.D. Page. 409</ref> <ref>Past Participles from Latin to Romance. By Richard Laurent. Page. 19</ref> <ref>The Latin Language: An Historical Account of Latin Sounds, Stems, and Flexions. By W. M. Lindsay. Page. 387</ref> Exemplar aliud est "ex candidioribus potui iucunda" (''[[Naturalis historia (Plinius)|Naturalis historiae]] 6. 204)'' a [[Gaius Plinius Secundus|Gaio Plinio Secundo]].

Emendatio ex 13:04, 24 Septembris 2018

Supinum forma verbi est, quod consilium significat.

Supina in ablativo et accusativo casu solum inveniuntur, tamen rarum dativum supinum in-tui desinens ("Quia istaec lepida sunt memoratui" Bachides. 62) a Plauto scriptum est.[1] [2] [3] Exemplar aliud est "ex candidioribus potui iucunda" (Naturalis historiae 6. 204) a Gaio Plinio Secundo.

In Lingua Latina duo sunt tempora supini:

Supinum accusativum I

Formatum participio perfecti et -um (exempli gratia verbi "regō 3 rēxī rēctum", supinum I "rēctum"). Supinum I adhibetur cum verbis motum indicantibus.

  • Marcus nūntium mīsit rogātum vīnum.
  • Amīcī vēnērunt grātulātum.
  • Quid est, īmusne ses sum? Etsī admonitum vēnimus tē, nōn flāgitātum. (De Or. 3.17)
  • Fuēre cīvēs quī rem pūblicam perditum īrent. (Sall. Cat. 36)

Supinum in -um desinens apud verbum iri ponitur ad infinitivum passivum futurum creandum. Exemplar est si sciret se in solitudine Aegyptiorum trucidatum iri” (De Divinatione. Ciccero).

Supinum ablativum II

VETUSTA NOMINE GRATISSIMA HAUSTU

Formatum participio perfecti et (exempli gratia verbi "regō 3 rēxī rēctum", supinum II "rēctū"). Supinum II adhibetur cum adiectivis, imprimis adiectivis "facilis,-e" et "difficilis,-e". Ablativum supinum in -ū desinens a dativo finali fortasse ortum est.[4]

  • Vidētis nefās esse dictū miseram fuisse tālem senectūtem. (Cat. M. 13)
  • Hoc est facile dictū.
  • Iūcundum cognitū est.
  • Aspera pulsū corda [5]

Exemplaria usuum ablativis supinis alia infra sunt:

Ablativum supinum apud subiectum:

  • Virtus difficilis inventu est (Sen, NQ 3,30,8); (difficile est virtutem invenire).

Ablativum supinum apud gerundivum:

  • Quia dictu fastidienda sunt (Val. Max, IX., 3,2).

Ablativum supinum apud dativum verbum:[6]

  • ea cuncta Romanis…facilia visu erant (Sall. Jug. 98,7).
  • hisce hami atque haec harundines sunt nobis quaestu et cultu. (Pl. Rud. 294).

Etiam certi scriptores Romani ablativum supinum apud verbum posuerunt, verum usus multum huius constructionis grammaticae rarus est. Haec sunt ablativa verba separationis:

  • Obsonatu redeo (Pl., Men., 277).
  • Vilicus primus cubitu surgat, postremus cubitum eat (Cato, Agr., 5,5).
  • Pudet dictu (Tac. Agr. 32).

Citationes

his rebus permotus Quintus Titurius cum procul Ambiorigem suos cohortantem conspexisset, interpretem suum Gnaeum Pompeium ad eum mittit rogatum ut sibi militibusque parcat
(De Bello Gallico, Iulius Caesar)
Partes orationis
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula)
Verbum (temporale)
Persona: Prima | Secunda | Tertia
Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis
Genus verbi: Activum | Passivum | (Neutrum | Commune | Deponens)
Modus: Infinitivus | Indicativus | Coniunctivus | Imperativus | Optativus
Tempus: Praesens | Imperfectum | Perfectum | Plusquamperfectum | Futurum | Futurum exactum
Vide etiam: Gerundium | Supinum | Gerundivum

Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!

Notae

  1. The Foundations of Latin. By Philip Baldi, Professor Philip Baldi, PH.D. Page. 409
  2. Past Participles from Latin to Romance. By Richard Laurent. Page. 19
  3. The Latin Language: An Historical Account of Latin Sounds, Stems, and Flexions. By W. M. Lindsay. Page. 387
  4. Syntax of early Latin. Charles Edwin, 1858-1921. Page 456-457.
  5. Statius, Thebaid, IV, 733
  6. Rarum dictu: The Late Second Supine Construction. Caroline Kroon.