Quantum redactiones paginae "Quintus Caecilius Bassus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1: Linea 1:
'''Quintus Caecilius Bassus''' ([[floruit]] 46-44 a.C.n.) fuit [[Eques Romanus|eques Romanus]] [[Pompeius|Pompeianarum]] partium qui anno [[46 a.C.n.]] sparsis rumoribus fictis milites a [[Sextus Iulius Caesar (quaestor 48 a.C.n.)|Sexto Iulio Caesare]], patrueli et legato pro praetore [[Gaius Iulius Caesar|Gai Caesaris]] in [[Syria (provincia Romana)|Syria]] abalienavit ; quo occiso eius provincia et exercitu potitus est. Novo legato a Caesare [[Dictatura|dictatore]] adversus se misso, [[Gaius Antistius Vetus (consul 30 a.C.n.)|Gaio Antistio Veteri]], atque etiam successori eius [[Lucius Staius Murcus|Staio Murco]], pertinaciter et feliciter circa [[Apamea|Apameam]] restitit -nam auxilium a [[Parthia|Parthis]] accepisse dicebatur<ref>''[[Epistulae ad Atticum|Ad Att]]''. XIV.9.3</ref>- donec anno [[43 a.C.n.]] [[Gaius Cassius Longinus|Gaio Cassio]], interfectori Caesaris, provinciam Syriam sibi vindicanti exercitum volens traderet (nisi milites ipsi ad Cassium transfugerunt ut verba Ciceronis indicare videntur<ref>''[[Epistulae ad familiares|Ad Fam]]''. XII.11.1. Certe a Cassio non ut inimicus habitus est.</ref>). Nec quicquam amplius de Caecilio Basso accepimus.

Praeter hanc vulgatam traditionem cuius auctor [[Titus Livius]] fuisse videtur, alteram nobis servavit rerum gestarum scriptor [[Alexandria|Alexandrinus]] [[Appianus Alexandrinus|Appianus]]<ref>''BC'' III.312</ref> ː Caecilium ab ipso Gaio Caesare velut [[Mentor|Mentorem]] iuniori Sexto datum esse ut ei moderaretur, odium inter duos homines ob discrepantiam morum ortum esse et ipsos milites ducem superbum et imperitum respuisse ; itaque Sextum occiderunt et Bassum ducem sibi elegerunt. Timore supplicii tum sacramentum susceperunt numquam sese Caesarianis dedituros esse.
Iuxta hanc vulgatam traditionem cuius auctor [[Titus Livius]] fuisse videtur, alteram nobis servavit rerum gestarum scriptor [[Alexandria|Alexandrinus]] [[Appianus Alexandrinus|Appianus]]<ref>''BC'' III.312</ref> ː Caecilium ab ipso Gaio Caesare velut [[Mentor|Mentorem]] iuniori Sexto datum esse ut ei moderaretur, odium inter duos homines ob discrepantiam morum ortum esse et ipsos milites ducem superbum et imperitum respuisse ; itaque Sextum occiderunt et Bassum ducem sibi elegerunt. Timore supplicii tum sacramentum susceperunt numquam sese Caesarianis dedituros esse.
== Fontes ==
== Fontes ==
* [[Appianus Alexandrinus]], libro tertio ''Bellorum civilium'' 77.312-315
* [[Appianus Alexandrinus]], libro tertio ''Bellorum civilium'' 77.312-315

Emendatio ex 10:59, 19 Septembris 2018

Quintus Caecilius Bassus (floruit 46-44 a.C.n.) fuit eques Romanus Pompeianarum partium qui anno 46 a.C.n. sparsis rumoribus fictis milites a Sexto Iulio Caesare, patrueli et legato pro praetore Gai Caesaris in Syria abalienavit ; quo occiso eius provincia et exercitu potitus est. Novo legato a Caesare dictatore adversus se misso, Gaio Antistio Veteri, atque etiam successori eius Staio Murco, pertinaciter et feliciter circa Apameam restitit -nam auxilium a Parthis accepisse dicebatur[1]- donec anno 43 a.C.n. Gaio Cassio, interfectori Caesaris, provinciam Syriam sibi vindicanti exercitum volens traderet (nisi milites ipsi ad Cassium transfugerunt ut verba Ciceronis indicare videntur[2]). Nec quicquam amplius de Caecilio Basso accepimus.

Iuxta hanc vulgatam traditionem cuius auctor Titus Livius fuisse videtur, alteram nobis servavit rerum gestarum scriptor Alexandrinus Appianus[3] ː Caecilium ab ipso Gaio Caesare velut Mentorem iuniori Sexto datum esse ut ei moderaretur, odium inter duos homines ob discrepantiam morum ortum esse et ipsos milites ducem superbum et imperitum respuisse ; itaque Sextum occiderunt et Bassum ducem sibi elegerunt. Timore supplicii tum sacramentum susceperunt numquam sese Caesarianis dedituros esse.

Fontes

Notae

  1. Ad Att. XIV.9.3
  2. Ad Fam. XII.11.1. Certe a Cassio non ut inimicus habitus est.
  3. BC III.312