Quantum redactiones paginae "Benidorm" differant

Jump to navigation Jump to search
1 120 octeti additi ,  2 years ago
 
Quamquam priores per annos viae communicationes inter [[Lucentum]] et [[Matritum]] melioratae sunt, alii locales sectores oeconomici in crisi erant; naves onerariae malam in periodum intraverunt, amissis ultimis transoceanicis [[Immperium Hispanicum|coloniis]] ([[Cuba]], [[Portoricus|Portorico]] et [[Philippinae|Philippinis]]) anno [[1898]]; et, paulo postea, viticulturae prosperitas propter [[Dactylosphaera vitifoliae|dactylosphaeram vitifoliae]] ineunte [[saeculum 20|saeculo XX]] finita est. Haec oeconomica retardatio cum magna [[emigratio]]ne versus [[Cuba]]m, maritimam [[Barcino]]nis partem et [[Provincia Gaditana|Provinciae Gaditanae]] litus se coniunxit. Hos per annos, portus ampliatus est et, anno [[1925]], primae [[villa]]e in [[barrium (urbs)|barrio]] [[Ora Orientalis (Benidormensis)|Orae Orientalis]] (Hispanice ''Playa de Levante'', Valetine ''Platja de Llevant'') apparuerunt. Post [[Bellum civile Hispanicum]], paulatim, oeconomicae activitates vires recuperaverunt, cum piscatu sicuti productivo campo praecipuo. Nihilominus, [[anni 1950|annis 1950]], vera oeconomica transformatio accidere coepit. Ex una parte, anno [[1952]], praecipua societas piscatoria clausa est malum propter reditum, quod trauma plurimis familiis creavit; ex altera autem parte, anno [[1956]], hoc municipium urbis propositum probavit cuius scopus urbem ad [[periegesis|periegesem]] destinatam creare erat, creandis viis designatis ad lineam cum orarum decursu. Ex illo tempore, interfuit magna traditionalium activitatum (piscatus agriculturaeque) translatio versus periegesis sectorem, qui tunc urbis prosperitatis fundamentum factus est. Hispanica periegesis spatium cum aliarum Europaearum nationum peregrinatoribus participare coepit, initio eorum propriis vehiculis, deinde, aperto aëriportu Altetano anno [[1967]], per volatus conducticios. In praesenti, urbs Benidormensis una primarum periegeticarum urbium in tota Mediterranea regione est.
 
==Demographia et urbanismus==
Anno [[2007]], urbs Benidormensis 69 058 incolas habebat, quamvis magna residentium advenarum pars in censum relata non est. Circa 100 000 incolarum tunc anniverse esse aestimatur. Praeterea, 29,3% incolarum peregrinae nationalitatis, praesertim [[Britanniarum Regnum|Britannicae]] originis aut aliarum [[Unio Europaea|Unionis Europaeae]] nationum, sunt.
 
Cum 26 [[caeliscalpium|caeliscalpiis]] pro solum 69 000 incolis, urbs Benidormensis locus cum maximo caeliscalpiorum numero pro incola in toto orbe terrarum et secunda urbana unitas cum maximo caeliscalpiorum numero pro metro quadrato, solummodo post [[Manhata]]m [[Novum Eboracum (urbs)|Novi Eboraci]], est. Urbs Benidormensis Hispanica urbs est cui sunt plurima caeliscalpia ante [[Matritum]] et [[Barcino]]nem et est una apud urbes cum minus quam 100 000 incolarum quae maximum eorum numerum tenent.
 
Altissimum aedificium in Hispania inter [[2002]] et [[2006]], [[Gran Hotel Bali]], altissimum [[deversorium]] in Europa est. Altissimum residentiale aedificium in Europa immolitum est; 200 metra altum, [[Intempo]] nuncupabitur.
 
== Notae ==
Usor anonymus

Tabula navigationis