Quantum redactiones paginae "Benidorm" differant

Jump to navigation Jump to search
428 octeti additi ,  2 years ago
 
===Periegetica prosperitas et urbis ampliatio===
Per [[saeculum 19|saeculum XIX]], incrementum pergit et timidae periegeticae experientiae incepit sicuti inauguratio sedis balnearium Virginis Suffragii.[[
<gallery mode="packed">
Fasciculus:Vista de Benidorm, España, 2014-07-02, DD 56.JPG|Urbs Benidormensis e Cruce (Valentine ''La Creu'', Hispanice ''La Cruz'') visa.
Fasciculus:Vista de Benidorm, España, 2014-07-02, DD 50.JPG|Nocturnus prospectus.
Fasciculus:Ajuntament de Benidorm.jpg|Curia municipalis Benidormensis.
Fasciculus:Vista de Benidorm, España, 2014-07-02, DD 63.JPG|Generalis prospectus, Iulio anni 2014.
</gallery>
 
Quamquam priores per annos viae communicationes inter [[Lucentum]] et [[Matritum]] melioratae sunt, alii locales sectores oeconomici in crisi erant; naves onerariae malam in periodum intraverunt, amissis ultimis transoceanicis [[Immperium Hispanicum|coloniis]] ([[Cuba]], [[Portoricus|Portorico]] et [[Philippinae|Philippinis]]) anno [[1898]]; et, paulo postea, viticulturae prosperitas propter [[Dactylosphaera vitifoliae|dactylosphaeram vitifoliae]] ineunte [[saeculum 20|saeculo XX]] finita est. Haec oeconomica retardatio cum magna [[emigratio]]ne versus [[Cuba]]m, maritimam [[Barcino]]nis partem et [[Provincia Gaditana|Provinciae Gaditanae]] litus se coniunxit. Hos per annos, portus ampliatus est et, anno [[1925]], primae [[villa]]e in [[barrium (urbs)|barrio]] [[Ora Orientalis (Benidormensis)|Orae Orientalis]] (Hispanice ''Playa de Levante'', Valetine ''Platja de Llevant'') apparuerunt. Post [[Bellum civile Hispanicum]], paulatim, oeconomicae activitates vires recuperaverunt, cum piscatu sicuti productivo campo praecipuo. Nihilominus, [[anni 1950|annis 1950]], vera oeconomica transformatio accidere coepit. Ex una parte, anno [[1952]], praecipua societas piscatoria clausa est malum propter reditum, quod trauma plurimis familiis creavit; ex altera autem parte, anno [[1956]], hoc municipium urbis propositum probavit cuius scopus urbem ad [[periegesis|periegesem]] destinatam creare erat, creandis viis designatis ad lineam cum orarum decursu. Ex illo tempore, interfuit magna traditionalium activitatum (piscatus agriculturaeque) translatio versus periegesis sectorem, qui tunc urbis prosperitatis fundamentum factus est. Hispanica periegesis spatium cum aliarum Europaearum nationum peregrinatoribus participare coepit, initio eorum propriis vehiculis, deinde, aperto aëriportu Altetano anno [[1967]], per volatus conducticios. In praesenti, urbs Benidormensis una primarum periegeticarum urbium in tota Mediterranea regione est.
Usor anonymus

Tabula navigationis