Quantum redactiones paginae "Benidorm" differant

Jump to navigation Jump to search
1 614 octeti additi ,  2 years ago
 
Per [[Bellum Hispanicum Napoleonicum]], [[Napoleo I (imperator Franciae)|Napoleonicae]] copiae coemeterium profanaverunt et castellum ruerunt.
 
===Periegetica prosperitas et urbis ampliatio===
Per [[saeculum 19|saeculum XIX]], incrementum pergit et timidae periegeticae experientiae incepit sicuti inauguratio sedis balnearium Virginis Suffragii.[[
 
Quamquam priores per annos viae communicationes inter [[Lucentum]] et [[Matritum]] melioratae sunt, alii locales sectores oeconomici in crisi erant; naves onerariae malam in periodum intraverunt, amissis ultimis transoceanicis [[Immperium Hispanicum|coloniis]] ([[Cuba]], [[Portoricus|Portorico]] et [[Philippinae|Philippinis]]) anno [[1898]]; et, paulo postea, viticulturae prosperitas propter [[Dactylosphaera vitifoliae|dactylosphaeram vitifoliae]] ineunte [[saeculum 20|saeculo XX]] finita est. Haec oeconomica retardatio cum magna [[emigratio]]ne versus [[Cuba]]m, maritimam [[Barcino]]nis partem et [[Provincia Gaditana|Provinciae Gaditanae]] litus se coniunxit. Hos per annos, portus ampliatus est et, anno [[1925]], primae [[villa]]e in [[barrium (urbs)|barrio]] [[Ora Orientalis (Benidormensis)|Orae Orientalis]] (Hispanice ''Playa de Levante'', Valetine ''Platja de Llevant'') apparuerunt. Post [[Bellum civile Hispanicum]], paulatim, oeconomicae activitates vires recuperaverunt, cum piscatu sicuti productivo campo praecipuo. Nihilominus, [[anni 1950|annis 1950]], vera oeconomica transformatio accidere coepit. Ex una parte, anno [[1952]], praecipua societas piscatoria clausa est malum propter reditum, quod trauma plurimis familiis creavit; ex altera autem parte, anno [[1956]], hoc municipium urbis propositum probavit cuius scopus urbem ad [[periegesis|periegesem]] destinatam creare erat.
 
== Notae ==
Usor anonymus

Tabula navigationis