Quantum redactiones paginae "Benidorm" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 318: Linea 318:


Incolae terribilibus [[Mazaces|Mazacum]] [[pirata]]rum impetibus affecti sunt, primo circa annum [[1410]] et secundo, qui urbem castellumque vastavit, anno [[1448]]. Per hoc ultimum impetum, piratae in [[Servitus|servitutem]] plerosque incolas Benidormenses redegerunt, quod regionem depopulatum est. [[Saeculum 16|Saeculo XVI]], castellum denuo aedificatum et amplificatum est, sed urbs, quae ad [[Baronia]]m [[Polop]]ensem rediverat, paene tota depopulata mansit.
Incolae terribilibus [[Mazaces|Mazacum]] [[pirata]]rum impetibus affecti sunt, primo circa annum [[1410]] et secundo, qui urbem castellumque vastavit, anno [[1448]]. Per hoc ultimum impetum, piratae in [[Servitus|servitutem]] plerosque incolas Benidormenses redegerunt, quod regionem depopulatum est. [[Saeculum 16|Saeculo XVI]], castellum denuo aedificatum et amplificatum est, sed urbs, quae ad [[Baronia]]m [[Polop]]ensem rediverat, paene tota depopulata mansit.

===Secunda charta populationis et piscatus===
Meliorata defensiva aedificia et conditus, ex anno [[1666]], riguus qui aquam intestina e [[commarca]] tulebat novos incolas attrahere sivit. Anno [[1701]], nova charta populationis urbi concessa est, quae sic independens [[commune]] facta est.

Anno [[1715]]. villagium circiter 216 incolas habebat, qui 2700 exeunte [[saeculum 18|saeculo XVIII]] attingerent. Hoc ingens demographicum incrementum eveniri potuit praecipue propter principalem activitatem piscandorum [[thunnini|thunninorum]] per eorum migrationem, gratia circulorum retium (seu artificii [[thynnaria piscatio|thynnariae piscationis]]), cuius artificium potissimum incolae coluerunt.

Per [[Bellum Hispanicum Napoleonicum]], [[Napoleo I (imperator Franciae)|Napoleonicae]] copiae coemeterium profanaverunt et castellum ruerunt.


== Notae ==
== Notae ==

Emendatio ex 20:10, 9 Septembris 2018

Ora Orientalis (Hispanice Playa de Levante, Valetine Platja de Llevant seu Platja de la Xanca).

Benidorm sive urbs Benidormensis[1] (Valentine et Hispanice Benidorm) est municipium in Hispania in provincia Lucento intra Communitatem Valentinam. In commarca Marina Inferiore (Valentine Marina Baixa; Hispanice Marina Baja) et intra linguistici dominii Valentini zonam sita est.[2]

Clara periegetica urbs est propter oras et alacrem vitam nocturnam; una est ex destinationibus? optatissimis ad Mediterraneum sitis. Symbolum cuiusdam generis periegesis multitudinum, quae depingitur inordinata destinatione urbana (toto concreto), haec statio balnearis valde suavi climate fruitur, quod successui populari contribuit.

Geographia

Urbem per viam N-332 aut per autoviam AP-7 acceditur. Municipale apud territorium sunt numerosae laophoricae stationes et statio tramviaria et subterranea Lucentina. Praestans eius locus ei singulare clima dedit, dulcibus tepidisque hiemibus et aestatibus amoenis maritimam propter auram. Geographica eius configuratio particularis ut circumdantes montes (consaeptum naturale Serrae Gelatae —Valentine Serra Gelada, Hispanice Sierra Helada— ad orientem; Serra Cortina —Valentine Serra Cortina, Hispanice Sierra Cortina— et Podium Campana —Valentine et Hispanice Puig Campana— ad septentrionem; et Collis Cala—Valentine et Hispanice Tossal de la Cala— ad occidentem) eam ex actione ventorum qui clima mutare possent protegant facit. Magna eius commodi pars urbe Benidormensi eius loco Mediterraneum apud litus, magnificam ante sinum, diviso in partes duas saxeo antiquae fortalitiae vertice et toti directioni ad meridiem debetur.

Tribus Benidormensibus oris vexilla caerulea, maxima dignitas ab Unione Europaea concessa, sunt. Hae tres orae Ora Orientalis (Hispanice Playa de Levante, Valetine Platja de Llevant seu Platja de la Xanca); Ora Occidentalis (Hispanice Playa de Poniente, Valetine Platja de Ponent); et Ora Mali Passus (Hispanice Playa de Mal Pas, Valetine Platja del Mal Pas) sunt, ad quas additur Crecca Thii Ioachimi (Hispanice Cala del Tío Chimo, Valetine Cala del Ti Ximo).

Barria, partitae, zonae

Municipium Benidormense constitutum est uno incolarum nucleo cum zonis definitis sicuti "La Cala", "Ponent", "Centre", "El Campo", "Foietes-Colònia Madrid", "Els Tolls", "El Castell aut Barri Vell", "Llevant", "Racó de L'Oix" et "Serra Gelada". Sunt circum celebria syncrotēmata[3] veluti "Barrina" aut "Urbanización Coblanca" et aliquae partitae[4] sicuti "Foia Manera", "Armanello", "L'Almafrà", "Sanç" seu "La Lloma" (hae tres ultimae crebro comprehensae nomine "l'Horta de Benidorm"), "L'Alfàs de Benidorm" aut "L'Alfàs de Baix" (adversus "L'Alfàs de Dalt", nomine quod accipiebat Lo Alfaç,[5] Valentine Alfàs del Pi).

Urbis Benidormensis tabula cum nominibus aliquarum viarum Valentine.
Fasciculus:Benidormensis toponymica tabula.svg.png
Toponimica tabula partitarum et aliorum notabilium locorum Benidormensium Latine.
Barrium aut partita[4] Latine aut latinizatum Barrium aut partita officiali nomine Valentine Barrium aut partita Hispanice
Altus Rii Agelli Alt de Rajadell Alto de Rajadell
Altus Vivesensis Alt de Vives Alto de Vives
Armanello Armanello Armanello
Bastitae Les Bastides Las Bastidas
Cala La Cala La Cala
Calvaria El Calvari El Calvario
Campus El Campo El Campo
Capanae Cabanes Cabanes
Carrariae Carreres Carreres
Caseta La Caseta La Caseta
Castellum-Barrium Antiquum El Castell-Barri Antic El Castillo-Barrio Antiguo
Columba Coloma Coloma
Cortina La Cortina La Cortina
Covae Les Coves Las Cuevas
Derramador Derramador Derramador
Fovea Canis Foia del Ca Foia del Ca
Fovea Boli Foia del Bol Foia del Bol
Fovea Manera Foia Manera Foia Manera
Fovea Sancti Iosephi Foia de Sant Josep Foia de Sant Josep
Fovea Veri Foia del Verdader Foia del Verdader
Fovettae Foietes Foietes
Iborra Iborra Iborra
Lilietum[6] Lliriet Lliriet
Lilietum de Thous[6] Lliriet de Thous Lliriet de Thous
Lloma La Lloma La Lloma
Marxasso Marxasso Marxasso
Media Leuca La Mitja Llegua La Media Legua
Murtal Murtal Murtal
Partita Almafraensis L'Almafrà Almafrá
Partita Cabutensis Cabut Cabut
Partita Fluixaensis Fluixà Fluixà
Partita Moraletensis Moralet Moralet
Partita Morgoigensis El Morgoig El Morgoig
Partita Palacietensis Palaciet Palaciet
Partita Planetensis El Planet El Planet
Partita Saltetensis El Saltet El Saltet
Partita Tollsensis Tolls Tolls
Pinus El Pi El Pi
Planities Assagadorensis Pla de l'Assagador Pla de l'Assagador
Planities Baioensis Pla de Baió Pla de Baió
Planities Caiola Pla de Caiola Pla de Caiola
Planities de Patiño Pla de Patiño Pla de Patiño
Planities Maravallensis Pla de Maravall Pla de Maravall
Planities Marci Pla de Marc Pla de Marc
Planities Quarterensis Pla del Quarter Pla del Quarter
Planities Rabosotensis Pla del Rabosot Pla del Rabosot
Recessus Oixensis Racó de l'Oix Rincón de Loix
Saladar El Saladar El Saladar
Saltus Aquae Salt de l'Aigua Salto del Agua
Sanctius Sanç Sanz
Serra Gelata Serra Gelada Sierra Helada
Tapiades Tapiades Tapiades
Turretta La Torreta La Torreta
Xixo XixoNuv Xixo

Vicina municipia

Municipium Benidormense iuxta municipia Lo Alfaç[7], Benimantell[8], Finestrat[9], Nucīa et Polop seu Palop[10] est.

Clima

Clima generis semiaridum est dulcibus cum hiemibus veribusque. Pluviae paulum abundant et distribuntur magnopere vere et autumno. Crebro torrentis modo effunduntur. Quarum medietas 300 mm non superat. Urbs Benidormensis occidentali a vento Colli Cala et orientali a vento Serra Gelata protegitur.

Benidormensis tabula climatica
Ian. Feb. Mar. Apr. Mai. Iun. Iul. Aug. Sept. Oct. Nov. Dec. Anno toto
Diurna medietas mediarum temperaturarum (°C) 12 12 14 16 19 22 25 26 23 19 15 12 17,91
Praecipitationes (mm) 20,3 27,9 25,4 33 33 22,9 5,1 7,6 40,6 66 43,2 33 366,1
Fons: The Weather Channel

Accessus et vectura

Accessus

Urbem Benidormensem acceditur per viam n-332 et autoviam AP-7 (duo exitus ad portoria: 65A-Poniente et 65-Levante). Etiam urbem Benidormensem venitur laophorio e Lucento, Valentia aut Matrito.

Currus tramviarius Metropolitanus Lucentinus, antique tramen Marinae Lucentum cum Dianio connectebat et urbi Benidormensi et villagiis suum per tractum sitis operam navabat.

Vectura urbana

Circulari potest per urbem taxiraeda aut laophorio. Laophorii urbani diaconia a societate Llorente Bus', familiariter nuncupata "gua-gua", praebetur, qui operam navat circumiectis municipiis sicuti Lo Alfaç[7], Althaeae, Finestrat[9], Nucīae, Aloni seu Alloni [11] et Castro de Guadalest[12] non minus quam oris sicuti Recessui Albirensi (Valentine Racó de l'Albir) aut Creccae Finestratensi (Valentine Cala de Finestrat).

Historia

Initium et charta populationis

Anni 1435 exemplar chartae populationis anni 1325 Archivo Regni Valentiae.
Urbis Benidormensis amplificatio anno 1859.

Inventa sunt hoc in territorio Hiberorum et Romanorum vestigia. Recuperationis tempore, Arabicus fundus Lilieti (Valentine Lliriet) fuisse videtur. Quidquid sit, pagus minoris momenti fuisse videtur quia nomen Benidormensis urbis apud Llibre dels feyts regis Iacobi I non apparet, qui hanc provinciae Lucenti partem circum annum 1245 cepit.

Benidormense territorium, sicuti pleraque reliquae Marinae Inferioris (Valentine Marina Baixa; Hispanice Marina Baja) pars, admirallo Benardo de Sarrià concessum est. Hic ponderis dominus feudalis verus urbis conditor considerari potest, cum concedisset primam chartam populationis urbi Benidormensi die 8 Maii anni 1325, creando urbis castello. Huius documenti munus territorales huius novae urbis fines definire erat, quae se administrative a Baronia Polopensi[10]Liber patrimonii Regii Valentiae, ubi dicitur "(...) Polop aut Palop (...)".</ref> separavit et solum Christianarum familiarum institutionem attrahere conata est.

Strategice, urbis (aequaliter aliorum litoralium villagiorum sicuti Alonis seu Allonis [11] et Castro de Guadalest[12]) origines terrori illo tempore regenti debentur propter magnum Maurorum numerum qui hac in regione erant et possibilia foedera inter hos ultimos et eos regnorum Granatae ac Barbariae.

Anno 1335, invenitur localis Dominus Infans Petrus Aragoniae et Andegaviae, cui successit eius filius Alphonsus Aragoniae et Fuxii. Antea, urbs Benidormensis comitibus Dianii[13] tributa erat, redita ad coronam et denique nobilis Roderici Díaz de Mendoza territorio vendita, quia pecuniariae monarchae difficultates et bellicae causae eum coactae sunt ut multis dominiis directis se exueretur.

Incolae terribilibus Mazacum piratarum impetibus affecti sunt, primo circa annum 1410 et secundo, qui urbem castellumque vastavit, anno 1448. Per hoc ultimum impetum, piratae in servitutem plerosque incolas Benidormenses redegerunt, quod regionem depopulatum est. Saeculo XVI, castellum denuo aedificatum et amplificatum est, sed urbs, quae ad Baroniam Polopensem rediverat, paene tota depopulata mansit.

Secunda charta populationis et piscatus

Meliorata defensiva aedificia et conditus, ex anno 1666, riguus qui aquam intestina e commarca tulebat novos incolas attrahere sivit. Anno 1701, nova charta populationis urbi concessa est, quae sic independens commune facta est.

Anno 1715. villagium circiter 216 incolas habebat, qui 2700 exeunte saeculo XVIII attingerent. Hoc ingens demographicum incrementum eveniri potuit praecipue propter principalem activitatem piscandorum thunninorum per eorum migrationem, gratia circulorum retium (seu artificii thynnariae piscationis), cuius artificium potissimum incolae coluerunt.

Per Bellum Hispanicum Napoleonicum, Napoleonicae copiae coemeterium profanaverunt et castellum ruerunt.

Notae

  1. Confer binomen "Eoclavatorella benidormensis".
  2. Lex 4/1983 diei 23 Novembris anni 1983 de usu et docentia linguae Valentinae (Hispanice et Valentine).
  3. Confer Neograecum vocabulum "συγκρότημα".
  4. 4.0 4.1 Du Cange et al., Glossarium mediæ et infimæ latinitatis.
  5. Liber patrimonii Regii Valentiae, ubi dicitur "quatuor fanecatas terrae in termino dicto Lo Alfaç, in horta Algezirae".
  6. 6.0 6.1 Histobenidorm, ubi dicitur " (...)Respecto a la etimología de Lliriet, la palabra que aparece en los documentos de la Edad Media es "Liriet" y es muy probable que ese fuera el nombre que tenía en época islámica. (...) Aunque la palabra "Liriet" existía en época musulmana, los investigadores están de acuerdo en afirmar que no es un topónimo de origen árabe. Se ha sugerido que podría derivar del latín "lillietum" que significaría "lugar donde abundan los lirios"".
  7. 7.0 7.1 Liber patrimonii Regii Valentiae, ubi dicitur "(...) quatuor fanecatas terrae in termino dicto Lo Alfaç, in horta Algezirae (...)".
  8. Liber patrimonii Regii Valentiae, ubi dicitur "(...) et alcareas de Benimantell et Benicecli, in dicta valle (...)".
  9. 9.0 9.1 Liber patrimonii Regii Valentiae, ubi dicitur "(...) Castrum et vallis de Finestrat (...)".
  10. 10.0 10.1 Liber patrimonii Regii Valentiae, ubi dicitur "(...) Polop aut Palop (...)".
  11. 11.0 11.1 Articulus "Allon" apud Vicipaediam Catalanam, ubi dicitur "Allon (IPA: [alon]) o Alonis és una antiga ciutat romana situada en l'actual municipi de la Vila Joiosa (...).".
  12. 12.0 12.1 Liber patrimonii Regii Valentiae, ubi dicitur "(...) ut vendant castrum de Guadalest infanti Petro, (...)".
  13. Lexicon Universale Hofmann.