Quantum redactiones paginae "Etymologia" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
m Unum errorem grammaticalem repperi et correxi. Secus autem Latinitas optima est
Linea 1: Linea 1:
{{L1}}
[[Fasciculus:The story of a word.jpg|thumb|Quomodo verba cognata 'matrem' significantia per [[linguae Indoeuropaeae|linguas Indoeuropaeas]] diffusae sint. Charta ab [[Henricus Gulielmus van Loon|Henrico van Loon]] anno [[1921]] adumbrata.]]
[[Fasciculus:The story of a word.jpg|thumb|Quomodo verba cognata 'matrem' significantia per [[linguae Indoeuropaeae|linguas Indoeuropaeas]] diffusa sint. - Charta ab [[Henricus Gulielmus van Loon|Henrico van Loon]] anno [[1921]] adumbrata]]

'''Etymologia''' (a verbis [[Lingua Graeca antiqua|Graecis]] {{Polytonic|ἔτυμος}} 'verus' et {{Polytonic|λόγος}} 'ratio' compositum)<ref>Haec symbola plerumque de etymologia hodierna disserit. Scriptores antiqui alia quoque vocabula proposuerunt, quibus etymologiam Latine reddere volebant, sicut ''derivationem'' (Plinius apud Servium, ''Aen.'' 9.706) et ''notationem'' ([[Marcus Tullius Cicero|Cic.]], ''Top.'' 2.10); etiam ''veriloquium'' propositum est (Cic. ''Top.'' 8.35), sed haud multo successu.</ref> est necessaria [[Linguistica historica|linguisticae historicae]] pars, quae origines vocabulorum investigat. Quoniam quodlibet vocabulum [[Significatio (linguistica)|signum linguisticum]] est, quo '''forma''' ("significans") et '''vis''' ("significatum") cohibentur, necesse est investigatio etymologica leges [[methodologia|methodologicas]] [[phonologia]]e historicae significationumque vices quam accuratissime observet.

Emendatio ex 17:54, 5 Septembris 2018

Quomodo verba cognata 'matrem' significantia per linguas Indoeuropaeas diffusa sint. - Charta ab Henrico van Loon anno 1921 adumbrata

Etymologia (a verbis Graecis ἔτυμος 'verus' et λόγος 'ratio' compositum)[1] est necessaria linguisticae historicae pars, quae origines vocabulorum investigat. Quoniam quodlibet vocabulum signum linguisticum est, quo forma ("significans") et vis ("significatum") cohibentur, necesse est investigatio etymologica leges methodologicas phonologiae historicae significationumque vices quam accuratissime observet.

Constat etymologiam esse partem historiae morum. Ab investigatione originis linguae differt.

Genera etymologiarum

Etymologia originem vocabulorum in cultura et moribus investigat. Etymologi hodierni sciscitantur,

  1. quibus ex fontibus notionum lingua, e.g. Latina, vocabula sua hauserit quoque modo sibi asciverit;
  2. quibus relationibus vocabula linguae, e.g. Latinae, inter se constiterint;
  3. cuiusnam modi relationes exstiterint inter vocabula necessitudine historica cognata variarum linguarum eiusdem familiae.

Constat vocabula linguarum per certas vias circumscriptisque rationibus exsistere et augescere, quarum potissimae sunt hae:

  1. Mutuatio, qua nova vocabula asciscuntur vel in commerciis (e.g., amphora < ἀμφορᾶ, forma contracta accusativi ἀμφορέα [ἀμφορεύς]; cannabis < κάνναβις ; electrum < ἤλεκτρον) vel in contactibus culturarum (e.g., epistula < ἐπιστολή ; nauta < ναύτης ; poeta < πο(ι)ητής) vel in religione Christiana pervulgata (e.g. episcopus < ἐπίσκοπος ; monachus < μοναχός).
  2. Derivatio et compositio vocabulorum. Derivatio praecipue affixorum ope fit: praefixo con- in genus, -eris addito adiectivum congener factum est; suffixo derivativo -tor in stirpem ama- addito nomen agentis amator factum est; infixo -n- radici verbi frag- inserto stirps frang- tempus infectum indicans facta est; interfixo -i- intervallo radicum luc- et -fer inserto vocabulum compositum lucifer factum est. Olim nova vocabula per apophoniam facta sunt: radix tegendi (teg-o) per apophoniam et tog- (cf. toga) et tēg- (cf. tēgula) generavit.
  3. Imitatio significati (creatio onomatopoetica et phonaesthetica)

De etymologia hesterna

Isidorus Hispalensis docet etymologiam esse, cum vis verbi vel nominis per interpretationem colligitur. Apud eum antiquioresque paretymologiae et cognata falsa praeclara erant, sicut canis a non canendo vel lucus a non lucendo.

Bibliographia

Notae

  1. Haec symbola plerumque de etymologia hodierna disserit. Scriptores antiqui alia quoque vocabula proposuerunt, quibus etymologiam Latine reddere volebant, sicut derivationem (Plinius apud Servium, Aen. 9.706) et notationem (Cic., Top. 2.10); etiam veriloquium propositum est (Cic. Top. 8.35), sed haud multo successu.

Nexus interni

Nexus externi