Quantum redactiones paginae "Supinum" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
m Notae
Linea 36: Linea 36:


{{ling-stipula}}
{{ling-stipula}}

== Notae ==
[[Categoria:Ars grammatica]]
[[Categoria:Ars grammatica]]

Emendatio ex 07:56, 25 Augusti 2018

Supinum forma verbi est. Indicat intentionem vel solutionem actus animo agitati.

Supina in ablativo et accusativo casu solum inveniuntur, tamen rarum dativum supinum in-tui desinens ("Quia istaec lepida sunt memoratui" Bachides. 62) a Plauto scriptum est.[1] [2] [3] Exemplar aliud est "ex candidioribus potui iucunda" (Naturalis historiae 6. 204) a Gaio Plinio Secundo.

In Lingua Latina duo sunt tempora supini:

Supinum I

Formatum participio perfecti et -um (exempli gratia verbi "regō 3 rēxī rēctum", supinum I "rēctum"). Supinum I adhibetur cum verbis motum indicantibus.

  • Marcus nūntium mīsit rogātum vīnum.
  • Amīcī vēnērunt grātulātum.

Supinum in -um desinens apud verbum iri ponitur ad infinitivum passivum futurum creandum. Exemplar est si sciret se in solitudine Aegyptiorum trucidatum iri” (De Divinatione. Ciccero).

Supinum II

VETUSTA NOMINE GRATISSIMA HAUSTU

Formatum participio perfecti et (exempli gratia verbi "regō 3 rēxī rēctum", supinum II "rēctū"). Supinum II adhibetur cum adiectivis, imprimis adiectivis "facilis,-e" et "difficilis,-e".

  • Hoc est facile dictū.
  • Iūcundum cognitū est.

Etiam scriptores Romani ablativum supinum ponere apud verbum potuere, verum usus multum huius constructionis grammaticae rarus est.

  • Obsonatu redeo (Pl., Men., 277).
  • Vilicus primus cubitu surgat, postremus cubitum eat (Cato, Agr., 5,5)

Citationes

his rebus permotus Quintus Titurius cum procul Ambiorigem suos cohortantem conspexisset, interpretem suum Gnaeum Pompeium ad eum mittit rogatum ut sibi militibusque parcat
(De Bello Gallico, Iulius Caesar)
Partes orationis
(Nomen) substantivum | (Nomen) adiectivum | Nomen numerale | Pronomen | Articulus | Verbum (temporale) | Adverbium | Participium | Coniunctio | Praepositio | Interiectio | (Particula)
Verbum (temporale)
Persona: Prima | Secunda | Tertia
Numerus: Singularis | Pluralis | Dualis
Genus verbi: Activum | Passivum | (Neutrum | Commune | Deponens)
Modus: Infinitivus | Indicativus | Coniunctivus | Imperativus | Optativus
Tempus: Praesens | Imperfectum | Perfectum | Plusquamperfectum | Futurum | Futurum exactum
Vide etiam: Gerundium | Supinum | Gerundivum

Haec stipula ad linguam vel ad linguisticam spectat. Amplifica, si potes!

Notae

  1. The Foundations of Latin. By Philip Baldi, Professor Philip Baldi, PH.D. Page. 409
  2. Past Participles from Latin to Romance. By Richard Laurent. Page. 19
  3. The Latin Language: An Historical Account of Latin Sounds, Stems, and Flexions. By W. M. Lindsay. Page. 387