Quantum redactiones paginae "Membrana synovialis" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 21: Linea 21:
Adhuc imprimis duo typi cellularum synovii significationem se adoptaverunt, ''cellulae synoviales macrophagis similes'' enim (typi A) ac ''cellulae synoviales fibroblastis similes'' (typi B). Nuper [[telocytus|telocyti]], grex cellularum novus, quoque in membranis synovialibus descripti sunt<ref>{{cite journal |authors=Rosa I, Marini M, Guasti D, Ibba-Manneschi L, Manetti M |title=Morphological evidence of telocytes in human synovium |journal=Sci Rep |year=2018 |volume=8 |issue=1 |pages=3581 |url=https://www.ncbi.nlm.nih.gov/pubmed/29483562}}.</ref>.
Adhuc imprimis duo typi cellularum synovii significationem se adoptaverunt, ''cellulae synoviales macrophagis similes'' enim (typi A) ac ''cellulae synoviales fibroblastis similes'' (typi B). Nuper [[telocytus|telocyti]], grex cellularum novus, quoque in membranis synovialibus descripti sunt<ref>{{cite journal |authors=Rosa I, Marini M, Guasti D, Ibba-Manneschi L, Manetti M |title=Morphological evidence of telocytes in human synovium |journal=Sci Rep |year=2018 |volume=8 |issue=1 |pages=3581 |url=https://www.ncbi.nlm.nih.gov/pubmed/29483562}}.</ref>.


==== Macrophagi ====
==== Macrophagocyti ====
{{main|macrophagus}}
{{main|macrophagocytus}}
Macrophagi cellulae systematis immunitatis sunt [[leucocytus|leucocyti]] voraces.
Macrophagocyti cellulae systematis immunitatis sunt [[leucocytus|leucocyti]] voraces.


==== Fibroblasti ====
==== Fibroblasti ====

Emendatio ex 12:39, 5 Augusti 2018

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Synovium

Membrana synovialis capsulae articularis.
Superficies membranae internae (rubre)
vocatur membrana synovialis.
Fontes agnotionis
TA 03.0.00.028

Membrana synovialis sive stratum synoviale sive synovium sensu strictu est tela superficei membranae internae ("intima"), quae liquorem synovialem secernit. Illa ex cellulis macrophago (cellula typi A) similibus ac fibroblastis (cellulis typi B) constituta est[1]. Quadrans cellularum sunt macrophagorum, dodrans fibroblastorum, posterioribus enim cellularum functio secretionis acidi hyaluronici[2] ad articulationem lubricandam praestant. Macrophagi invicem leucocyti pars systematis immunitatis sunt. Nimirum morbis articuli causa vero relatio inter cellulas typi A et B graviter mutet cum incremento numeri macrophagorum. Praeterea fibroblasti transformationem patiantur, ut cellulis inflammatoriis cognoscantur, quo fiat, ut inflammatio chronica oriatur.

Subiacens tela subintima dicitur, cum vasis sanguineis tenuibus et lymphaceis.

Anatomia synovii

Stratum synoviale est pars interior bursae synovialis, breviter "intima" dicitur. Crassitudo eius est 20 µm - 40 µm[3]. In strato synoviali ("intima") duo genera celluarum inveniuntur: macrophagi cellulae typi A notae, atque fibroblast cellulae typi B. Sub intimam vasa sanguinea tenuia locata sunt, per quae prius macrophagi foetales intrati sunt, aliquanto post monocyti sic intrant et tunc in strato synoviali in macrophagos transformari videntur. Fibroblasti forma specialis, synoviocytus enim, exstant[4].

Cellulae strati synovialis

Adhuc imprimis duo typi cellularum synovii significationem se adoptaverunt, cellulae synoviales macrophagis similes enim (typi A) ac cellulae synoviales fibroblastis similes (typi B). Nuper telocyti, grex cellularum novus, quoque in membranis synovialibus descripti sunt[5].

Macrophagocyti

Conferatur pagina principalis macrophagocytus.

Macrophagocyti cellulae systematis immunitatis sunt leucocyti voraces.

Fibroblasti

Conferatur pagina principalis fibroblastus.

Fibroblasti generant et acido hyaluronico et collageno secernentibus matrices extracellulares, quarum syntheses superfluentes abundantiam reticulorum endoplasmaticorum intra fibroblastos explicant. Sicuti proteina, ut proteoglycan 4 (lubricinum) ad articulum lubricandum, secernuntur.

Cellulae synovii similes organella prominentia functio
typi A macrophagis mitochondria phagocytosis
typi B fibroblastis (synoviocytis) reticula endoplasmatica erectionis matricis extracellularis fabricationisque proteinorum liquoris synovialis
- telocytis ? ?

Membrana synovialis aegrota

Inflammatio

Inflammationes synovii integritatem eius adoriuntur et etiam perpetuo aequilibrium interrumpere queant, quo fit ut non solum macrophagi fibroblastique vero etiam monocyti assultati in membrana synoviali discerni possunt[6]. Nonnulli morbi rheumatologici cum functionibus membranae synovialis interagunt, utputa arthritis rheumatoidea. Macrophagi transformati enzymos cartilaginem ossaque destruentes superfabricant[7].

Nexus interni

Notae

  1. Barland P, Novikoff AB, Hamerman D (1962). "Electron microscopy of the human synovial membrane". J Cell Biol 14: 207-20 .
  2. Mustonen AM, Nieminen P, Joukainen A, Jaroma A, Kääriäinen T, Kröger H, Lázaro-Ibáñez E, Siljander PR, Kärjä V, Härkönen K, Koistinen A, Rilla K (2016). "First in vivo detection and characterization of hyaluronan-coated extracellular vesicles in human synovial fluid". J Orthop Res 34 (11): 1960-8 .
  3. 1 µm = 10-3 mm = 0,003 mm; erythrocytus: 7.5µm.
  4. Edwards JC (1994). "The nature and origins of synovium: experimental approaches to the study of synoviocyte differentiation". J Anat 184 (Pt3): 493-501 
  5. Rosa I, Marini M, Guasti D, Ibba-Manneschi L, Manetti M (2018). "Morphological evidence of telocytes in human synovium". Sci Rep 8 (1): 3581 .
  6. Kennedy A, Fearon U, Veale DJ, Godson C (2011). "Macrophages in synovial inflammation". Front Immunol 2: 52 
  7. Falconer J, Murphy AN, Young S, Clark AR, Tiziani S, Guma M, Buckley CD (2018). "Synovial cell metabolism and chronic inflammation in rheumatoid arthritis". Arthritis Rheumatol