Quantum redactiones paginae "Classificatio biologica" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
de classificatione fossilio vestigilium
de scala naturae
Linea 31: Linea 31:
*[[Phenetica]]
*[[Phenetica]]
*[[PhyloCode]]
*[[PhyloCode]]
*[[Scala naturae]]
*[[Tabula regnorum biologicorum]]
*[[Tabula regnorum biologicorum]]
*[[Trinomen]]
*[[Trinomen]]

Emendatio ex 20:55, 4 Maii 2018

Tabula regni animalium, e libro Linnaei Systema Naturae titulo, anno 1735.

Classificatio biologica, vel scientifica in biologia classificatio, est ratio qua biologi organismos digerunt et secundum typum biologicum, sicut genus speciesque, rite describunt. Ea est exemplum taxinomiae scientificae, sed a taxinomia vulgare distinguenda est, quae fundamento scientifico caret.

Hodierna classificatio biologica deducitur ex opere Caroli Linnaei, qui species secundum communes proprietates physicas digessit. Suae dispositiones postea retractatae sunt ut eae cum Darwiniana descensus communis regulis melius congruant. Phylogenetica molecularis, quae pro rebus investigandis sequentiis ADN sive geni utitur, multas emendationes recentiores egit et haud dubie agendo continuabit. Classificatio biologica ad scientiam systematicae biologicae pertinet.

Gradus taxinomici

Gradus in classificatione biologica est positio (vel positio relativa) in hierarchia taxinomica. Septem primi gradus taxinomici ab internationalibus nominum biologicorum legibus definiuntur: regnum, phylum, classis, ordo, familia, genus, species. Dominium, gradus super regnum, populo recentioribus annis gratum fit, sed inter leges non iam accipitur.

Gravissimus gradus est species, proximus genus, et deinde familia. Aliquando, sed raro, terminus "categoriae taxinomicae" contra gradum adhibetur.

Regna et dominia

Dominia sunt grex novior. Systema trium dominiorum excogitatum est anno 1990, sed celeriter non late acceptum est. Plurimi biologi systema regnorum quinque, multi autem systema trium adhibent. Prima proprietas rationis trium dominiorum est separatio Archaeorum et Bacteriorum, olim in singulum regnum, Bacteria, digestorum, regnum aliquando Moneris appellatum. Ergo, tria vitae dominia habetur: Archaea, Bacteria, Eukaryota (quae eukaryotes comprehendunt, quibus sunt nuclei).[1] Perpauci scientistae Archaea ut regnum sextum addunt, sed rationem dominiorum reiciunt.


Classificatio biologica vdr
Imperium
  Regio
   
     
       
         
           
             
               


Nexus interni

Notae

  1. Joel Cracraft et Michael J. Donaghue, editores, Assembling the Tree of Life (Oxoniae: Oxford University Press, 2004), praecipue pp. 45, 78, 555.

Bibliographia

  • Atran, S. 1990. Cognitive Foundations of Natural History: Towards an Anthropology of Science. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-37293-3, 0521372933.
  • Kunz, Werner. 2002. Was ist eine Art? In der Praxis bewährt, aber unscharf definiert. Biologie in unserer Zeit 32(1): 10–19. ISSN 0045-205X.
  • Larson, J. L. 1971. Reason and Experience: The Representation of Natural Order in the Work of Carl von Linne. Berkeley Californiae: University of California Press.
  • Schuh, R. T., et A. V. Z. Brower. 2009. Biological Systematics: Principles and Applications. Ed. 2a. Cornell University Press. ISBN 9780801447990.
  • Stafleau, F. A. 1971. Linnaeus and the Linnaeans: The Spreading of Their Ideas in Systematic Botany, 1753–1789. Utrecht: Oosthoek.

Nexus externi