Quantum redactiones paginae "Communicatio" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m Pauca polivi, ut spero
mNo edit summary
Linea 1: Linea 1:
[[Fasciculus:Communication shannon-weaver2.svg|thumb|325px|Simplex communicationis exemplar<ref>C. E. Shannon et W. Weaver, ''The Mathematical Theory of Communication'' (Urbanae Illinoesiae: University of Illinois Press, 1949).</ref>: emissor (laeva) [[nuntius|nuntium]] ad receptorem transmittit.]]
[[Fasciculus:Communication shannon-weaver2.svg|thumb|325px|Simplex communicationis exemplar<ref>C. E. Shannon et W. Weaver, ''The Mathematical Theory of Communication'' (Urbanae Illinoesiae: University of Illinois Press, 1949).</ref>: emissor (laeva) [[nuntius|nuntium]] ad receptorem transmittit.]]
'''Communicatio''' (a ''communicando''<ref>{{OEtymD|communication|accessdate=2013-06-23}}</ref>), si in notionem variarum artium huius aetatis accipitur, est comprehensio universalis omnium eorum quae ad nuntios omnium generum inter homines, animalia, machinasque conferendos pertinent. Quod cum ita sit, ad communicationem referuntur actus quibus [[nuntius|nuntii]], [[cogitatio]]nes, animi affectus omniave alia quae in animo habentur vel finguntur aut memoria tenentur sive per [[auditus|auditum]], [[visus|visum]], signa, [[scriptura]]m, habitum gestumque inter [[duo|bina]] vel plura [[animalia]], [[homo sapiens|homines]] ac machinas commutantur.
'''Communicatio''' (a ''communicando''<ref>{{OEtymD|communication|accessdate=2013-06-23}}</ref>), si in notionem variarum artium huius aetatis accipitur, est comprehensio universalis omnium eorum quae ad nuntios omnium generum inter homines, animalia, machinasque conferendos pertinent. Quod cum ita sit, ad communicationem referuntur actus quibus [[nuntius|nuntii]], [[cogitatio]]nes, animi affectus omniave alia quae in animo percipitur vel habentur vel finguntur aut memoria tenentur sive per [[auditus|auditum]], [[visus|visum]], signa, [[scriptura]]m, habitum gestumque inter [[duo|bina]] vel plura [[animalia]], [[homo sapiens|homines]] ac machinas commutantur.


== Etymologia ==
== Etymologia ==

Emendatio ex 20:05, 28 Martii 2018

Simplex communicationis exemplar[1]: emissor (laeva) nuntium ad receptorem transmittit.

Communicatio (a communicando[2]), si in notionem variarum artium huius aetatis accipitur, est comprehensio universalis omnium eorum quae ad nuntios omnium generum inter homines, animalia, machinasque conferendos pertinent. Quod cum ita sit, ad communicationem referuntur actus quibus nuntii, cogitationes, animi affectus omniave alia quae in animo percipitur vel habentur vel finguntur aut memoria tenentur sive per auditum, visum, signa, scripturam, habitum gestumque inter bina vel plura animalia, homines ac machinas commutantur.

Etymologia

Notio a verbo Latino communis, communicare orta est.

Definitio

Utilis definitio communicationis quae inter homines intercedit est haec:

quicumque actus quo homines alter cum altero ea quibus egent sive ea quae desiderent, percipiant vel sciant sive quo animo affecti sint conferunt. Communicatio potest sua sponte aut ab inscio fieri, per signa usitata aut inusitata agi, formas linguisticas aut non linguisticas sumere, et per modos voce loquendi aliosve modos haberi.[3][4]

Communicatio emissorem, nuntium et receptorem requirit, quamquam receptor abesse potest eumque eo tempore quo communicatio editur non oportet sentire emissorem communicationem sequi; itaque communicatio per vastam temporum regionumque longinquitatem transilire potest. Communicatio non contingit nisi partes quae inter se communicant communem communicativam regionem possident. Communicatio consummatur cum primum receptor nuntium emissoris intellexit.

Nexus interni

Adnotationes

  1. C. E. Shannon et W. Weaver, The Mathematical Theory of Communication (Urbanae Illinoesiae: University of Illinois Press, 1949).
  2. Formula:OEtymD
  3. Anglice: "any act by which one person gives to or receives from another person information about that person's needs, desires, perceptions, knowledge, or affective states. Communication may be intentional or unintentional, may involve conventional or unconventional signals, may take linguistic or non-linguistic forms, and may occur through spoken or other modes."
  4. Julia Scherba de Valenzuela, Guidelines for Meeting the Communication Needs of Persons with Severe Disabilities, American Speech-Language-Hearing Association (1992).

Bibliographia

  • Breton, Philippe. 1992, 1995, 1997. L'Utopie de la communication: Le mythe du village planétaire. La découverte.
  • Breton, Philippe. 2000. Le Culte de l'internet: Une menace pour le lien social? La découverte.
  • Grosser, Christiane. 1988. Kommunikationsform und Informationsvermittlung. Wiesbaden: Deutscher Unhiversitäts Verlag. ISBN 3824440008.
  • Innis, Harold. 1972. Empire and Communications. Liber retractatus Mary Q. Innis; praefatio Marshall McLuhan. Toronti: University of Toronto Press.
  • Habermas, Jürgen. 1981. Theorie des kommunikativen Handelns. 2 voll.
  • Jahraus, Oliver, et Nina Ort. Bewußtsein, Kommunikation, Zeichen. ISBN 3484350822.
  • Lewinski, Manfred von. 2006: Wie einsam bleibt der Mensch?—Grundlagen, Eigenarten und Grenzen menschlicher Kommunikation. Berolini: Pro Business Verlag. ISBN 3-939000-70-1.
  • Maigret, Éric. 2003. Sociologie de la Communication et des Médias. Armand Colin.
  • Marc, Edmond, et Dominique Picard. 2000. Relations et communications interpersonnelles. Dunod (Les Topos).
  • Meggle, Georg. 1997. Grundbegriffe der Kommunikation. Ed. 2a. Berolini et Novi Eboraci.
  • Miller, K. 2005. Communication Theories: Perspectives, Processes, and Contexts. Ed. 2a. Novi Eboraci: McGraw-Hill.
  • Musso, Pierre. 1998. Télécommunications et philosophie des réseaux.
  • Nekourouh, Michel. 2009. Les Lettres perçantes. Ed. Katamaran. 2009.
  • Rosenberg, Marshall B. 2007. Gewaltfreie Kommunikation. Ed. 7a. Paderborn: Junfermann. ISBN 9783873874541.
  • Satir, Virginia. Kommunikation, Selbstwert, Kongruenz. ISBN 3873870185.
  • Sfez, Lucien, ed. 1993. Dictionnaire critique de la communication. 2 vol.
  • Ungeheuer, Gerold. 1983. Einführung in die Kommunikationstheorie. Hagen: Fernuniversität.
  • Ungeheuer, Gerold. 1987. Kommunikationstheoretische Schriften I: Sprechen, Mitteilen, Verstehen, ed. Johann G. Juchem. Postscriptum Hans-Georg Soeffner et Thomae Luckmann. Aachener Studien zur Semiotik und Kommunikationsforschung, 14. Aachen: Alano, Rader Verlag. ISBN 3893990623, ISBN 3893990631.
  • Watzlawick, Paul. Wie wirklich ist die Wirklichkeit: Wahn, Täuschung, Verstehen. ISBN 9783492243193.
  • Yousef, Hamid Reza, ed. 2006. Wege zur Kommunikation: Theorie und Praxis interkultureller Toleranz. Nordhausen.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad communicationem spectant.
Vicicitatio habet citationes quae ad communicationem spectant.