Quantum redactiones paginae "Linguae Morduinicae" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
Linea 22: Linea 22:


{{DEFAULTSORT:Morduinicae linguae}}
{{DEFAULTSORT:Morduinicae linguae}}
{{Linguae Finno-Ugricae}}

[[Categoria:Linguae Finno-Ugricae]]
[[Categoria:Linguae Finno-Ugricae]]
[[Categoria:Linguae Russiae]]
[[Categoria:Linguae Russiae]]

Emendatio ex 20:22, 28 Ianuarii 2018

Inscriptio bilingualis: Bol'šoe Ignatovo (Russice) vel Ignadvele (Morduinice, Erzia)

Linguae Morduinicae[1] duae sunt linguae gentis Morduae (Morduinorum). Linguae sunt familiae Permicae, quae ad ramum Finno-Ugricam linguarum Uralicarum pertinet. Interdum ante saeculum vicesimum pro una lingua habebantur. In Mordovia Russiae ambae statu publico utuntur. Circa 431 milia hominum anno 2010 linguis Morduinicis loquebantur. Scriptura utuntur Cyrillica cum signis diacriticis non multis.

De divisione linguarum Morduinicarum et de grammatica

Duae linguae Morduinicae sunt lingua Erzia et lingua Moxel[2](Mokschanica[3]). Sunt et aliae gentes Morduinicae, praeter Erzia et Moxel[2] (Mokscha[4]), quae linguis Morduinicis loquuntur, sicut Šokša, Terjuchane, Karatai. In linguam Erzia dialecti eorum includuntur. Linguae Erzia propior fuit, ut videtur, et lingua Meschtscherica[5] gentis Meschtscherorum[6], quae saeculo sedecimo abolevit.

Linguae sunt syntheticae, agglutinativae, harmoniam vocalium habent (quod inter linguas Finno-Ugricis rarum est, sed linguis Turcicis solitum). Nomina duodecim casus habent, verbum unumquodque duas varias declinationes habere potest, cum obiecto et sine eo. Septem modos verba Morduinica habent: indicativum, imperativum, coniunctivum, optativum, conditionalem, coniunctivum conditionalem et adhortativum. Praeter participia multa linguae Morduinicae etiam gerundiva habent, sicut lingua Latina, et gerundia variorum generum quinque.

Notae

Viae nomen tribus linguis: Russica et Erzia et Moxel

De lingius Morduinicis

  • Raun, Alo. The Mordvin Languages, in: Denis Sinor (ed.), The Uralic Languages: Description, History and Foreign Influences, BRILL, 1988, ISBN 978-90-04-07741-6. (Anglice)
  • Современные мордовские языки. Фонетика. — Саранск, 1993 (Russice)
  • Мокшень кяль. Морфология. — Саранск, 2000 (Linguae Moxel morphologia) (Lingua Moxel)
  • Эрзянь кель. Морфология. — Саранск, 2000 (Linguae Erzia morphologia) (Lingua Erzia)
  • De gente Meschtscherorum (Meshchera) (Anglice)