Quantum redactiones paginae "Campi (Nivata)" differant

Jump to navigation Jump to search
m
Summarium vacuum
mNo edit summary
mNo edit summary
 
[[Fasciculus:Caesars Palace - South East - 2010-12-12.jpg|thumb|upright=1.25|Deversorium ''[[Caesars Palace]]'' ("palatium Caesaris")]]
Saeculo XIX exeunte prata circumiacentia vallis Campensis, iam diu a populo Paiute per foedera relictis, colonis occidentiad occidentem versus migraturis parvo pretio venundata sunt. Via ferrea societatis ''[[San Pedro, Los Angeles & Salt Lake Railroad]]'' anno [[1905]] ab urbe Lacus Salsi usque ad [[Angelopolis|Angelopolim]] perfecta, terrae veteri castello novaque statione ferriviaria circumdatae, maiori pretio venditatae sunt ad mediam urbem constituendam.
 
[[Fasciculus:BFC at GVR.jpg|thumb|Grex [[Big Friendly Corporation|BFC]] apud ''[[Green Valley Ranch (Campi)|Green Valley Ranch]]'' anno 2010 cantitans]]
Tramina ferriviaria viatoria, quae ab anno 1905 per Campos ibant, usque in annum [[1997]] titulo ''{{Creanda|en|Desert Wind}}'' sub aegide systematis [[Amtrak]] continuebant. Quae tramina a [[Sicagum|Chicagine]] incipientes, per [[urbs Lacus Salsi|urbem Lacus Salsi]] pergentes, calles Mormonum et Hispanorum inde sequentes, ad [[Angelopolis|Angelopolim]] veniebant.
 
[[Via inter civitates 15]] fere sicut via ferrea ab urbe Lacus Salsi per Campos Angelopolim attingit. [[Via US 95]] a [[Tonopah]] et partibus boreo-occidentalibus Nivatae per Campos ad [[Yuma]] meridieiin meridiem versus tendit. [[Via US 93]], linea non dissimili, ab [[Wells (Nivata)|Wells]] et [[Ely (Nivata)|Ely]] per Campos meridieiad meridiem et orientiorientem versus ad urbem [[Phoenix (Arizona)|Phoenicis]] [[Arizona]]e venit.
 
Nostro tempore urbs Campensis per [[Aëroplanum|aëroplana]] attingitur [[Paradisus (Nevada)|Paradisi]] in oppido descendentes ad {{Creanda|en|McCarran International Airport|aëroportus internationalis Campensis|aëroportum internationalem McCarran}} haud 8 chiliometris ab urbe ipsa distantem. Ita peregrinatores a variis aëroportibus Civitatum Foederatarum, [[Mexicum|Mexici]], [[Canada]]e, insuper ab urbibus principalibus omnis fere orbis terrarum adveniunt.

Tabula navigationis