Quantum redactiones paginae "Quintus Fufius Calenus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 29: Linea 29:
* [[Cassius Dio]], libro XLII ''[[Historia Romana (Dio)|Historiae Romanae]]'', cap. 13-14 necnon libro XLVI cap. i-28 et libro XLVIII 10 et 20.
* [[Cassius Dio]], libro XLII ''[[Historia Romana (Dio)|Historiae Romanae]]'', cap. 13-14 necnon libro XLVI cap. i-28 et libro XLVIII 10 et 20.
* [[Aulus Hirtius|Hirtius]] libro octavo ''[[de Bello Gallico]]'' cap. 39(4)
* [[Aulus Hirtius|Hirtius]] libro octavo ''[[de Bello Gallico]]'' cap. 39(4)
*[[Plutarchus]], ''Caesar'' 43


== Si vis plura legere... ==
== Si vis plura legere... ==

Emendatio ex 16:10, 13 Novembris 2017

Denarius serratus KALENI inscriptus circa 70 a.C.n. percussus, in quo capita Honoris et Virtutis conspicua sunt.

Quintus Fufius Calenus (mortuus 40 a.C.n.) fuit senator Romanus qui bellis civilibus Gai Caesaris atque post eius necem Marci Antonii fautor erat. Ultima parte anni 47 a.C.n. cum Publio Vatinio consulatum gessit, ab ipso Gaio Caesare designatus. In summa semper optimatibus in republica adversabatur.

De gente

Ipsum cognomen Calenus indicare videtur hunc gentis Fufiae ramum e municipio Calibus oriundum esse. Quintus Fufius homo novus erat ; habuit filium quocum in Gallia anno 40 a.C.n. erat et filiam quam Vibio Pansae, anno 43 a.C.n., consuli, collocavit[1].

Cursus honorum

  • 70 a.C.n. (circa) triumvir monetalis siquidem denarium KALENI inscriptum percussit ex una parte capita iuxta posita Honoris et Virtutis, ex altera Romam et Italiam dextras iungentes[2] praebentem[3].. Ita et patrocinium Gai Mari sibi eligebat qui templum Honoris et Virtutis dedicarat et Italiae incolas civitate donatos post Bellum Sociorum celebrabat (ipse Campanus erat).
  • 61 a.C.n. Tribunus plebis Publium Clodium sacrorum Bonae Deae violatorum accusatum defendit[4] atque a iudicibus ut absolveretur impetravit.
  • 59 a.C.n. Praetor (eo anno Gaius Caesar consul erat) legem Fufiam de iudicum suffragiis in quaestionibus separatim per ordines dandis tulit[5].
  • 51-48 a.C.n. Legatus Caesaris in bello Gallico[6] et bello civili[7]. Anno 48 a.C.n. Achaiam volentem nolentem imperatori suo subegit[8].
  • 48-47 a.C.n. Post Pharsalicam victoriam Fufius Calenus a Caesare Achaiae praepositus est (legatus pro praetore).
  • 47 a.C.n. (anno exeunte) Consul Romae cum Publio Vatinio fuit. Nam illo anno respublica consulibus diu caruit : comitia consularia antequam dictator Caesar ex Asia redisset, non habita sunt : ipse enim illis praesidere volebat et consules huius anni autumno tantum renuntati sunt.
  • 44-43 a.C.n. Mortuo Caesare in senatu Marci Antonii rebus consulebat, Ciceronis consiliis obstabat, quam ob causam orator eum in Philippicis saepe vituperat.
  • 43-42 a.C.n. Republica triumvirum arbitrio subiecta doctum et clarum scriptorem Marcum Terentium Varronem in villa quadam sua occultavit[9] donec e catalogo proscriptorum eraderetur.
  • 42 a.C.n. Dum Marcus Antonius in Thracia bellum gerit, Fufius praesidio Italiae relictus est cum duabus legionibus.
  • 41-40 a.C.n. Cum undecim legionibus Galliis Narbonensi et Comatae a Marco Antonio praefectus est ; Octavianus autem, Perusina obsidione confecta, cum magno exercitu adversus eum progreditur. Tum forte Fufius obiit nec filius eius obstare Caesari ausus est quin in sese legiones converteret atque provincias in suam dicionem redigeret[10]

De Fufio apud Dionem

Philippicae Ciceronem Calenumque acerbe de republica disceptantes nobis ostendunt. Quapropter tertio saeculo rerum gestarum Romanarum scriptori Graeco, Dioni Cassio, placuit longissimam (dimidiam partem libri sexti et quadragesimi occupat!)[11] et fictam orationem, primis diebus anni 43 a.C.n. habitam, in ore consularis viri Quinti Fufii Caleni ponere qua argumentis Ciceronis responderet atque Marcum Antonium defenderet. Simul ut paria cum Cicerone faceret, qui cum adversario contumeliose agere solebat, Arpinatem oratorem nefandis accusationibus onerabat (quod uxoris usum pretio praeberet, quod cum filia Tullia concubuisset etc.), de arte oratoria ut taceam quibus verbis Ciceronianum genus dicendi et patroni officium irriserit. Quae verba contumeliosa, quamvis tralaticia illo tempore et fortasse ex ipsis libellis vel epistulis vel orationibus Marci Antonii ducta[12], multos lectores modernos (Michael Montanus, Diderotus...) non a Caleno sed ab historico Dione ipso abalienaverunt quia in magnum virum mortuum ita invehi indignum putabant.

Notae

  1. Cicero Phil. X,6.
  2. Quae figurae ad concordiam post Sociorum Bellum renatam alludunt.
  3. Crawford 403/1. E. Babelon Fufia 1. Alterum nomen in hoc denario legitur CORDI, quod ad gentem Muciam pertinere videtur et Caleni collegam in triumviratu annuo designat.
  4. Cicero, Ad Att. I,14.
  5. Dio Cassius XXXVIII.8.1.
  6. Hirtius, Bell. Gall. VIII.39.4
  7. Plutarchus, Brutus VIII(6). Caesar, Bell. civ. III.56.
  8. Dio Cassius 42.13-14.
  9. Appianus BC IV,202-203. Cf François Hinard (1985), Les proscriptions de la Rome républicaine. Romae: Ecole française de Rome. ISBN 2-7283-0094-1 (Collection de l'École française de Rome, 83) : 527 Hic legere potes
  10. Appianus BC V,213-215. Dio Cassius XLVIII,20.3.
  11. XLVI.1-28.
  12. Nam paene eadem in Invectiva pseudo-Sallustii inveniuntur.

Fontes

Si vis plura legere...

  • Marie-Claire Ferriès, Les partisans d'Antoine : des orphelins de César aux complices de Cléopâtre. Burdigalae : Ausonius, 2007 : 403-405.


Antecessores:
Gaius Iulius Caesar II, Publius Servilius Isauricus I
Consul
47 a.C.n.
cum
Publio Vatinio
Successores:
Gaius Iulius Caesar III, Marcus Aemilius Lepidus I