Quantum redactiones paginae "Appius Claudius Pulcher (consul 54 a.C.n.)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 3: Linea 3:


== De familia. ==
== De familia. ==
Appio Claudio Pulchro, patricia et clarissima [[Gens Claudia|gente Claudia]] orto, pater fuit [[consul]] anni [[79 a.C.n.]] [[Appius Claudius Pulcher (consul 79 a.C.n.)|eiusdem nominis]], frater autem acerrimus [[Cicero]]nis inimicus [[Publius Clodius Pulcher]], qui nomen gentilicium Claudium in Clodium mutavit, cum in plebem adoptione transiit, soror [[Clodia (Metelli uxor)|Clodia]] quae primo marito [[Lucullus|Lucullo]] nupsit atque post eius reditum repudiata est. Minorem filiam [[Claudia (M. Bruti uxor)|Claudia]]m [[Marcus Iunius Brutus|Marco Iunio Bruto]] collocavit, cuius socer fuit, alteram filio maiori [[Gnaeus Pompeius Magnus|Gnaei Pompei]]<ref>[[Cicero]] ''ad Fam''. III 4.2, 5.5, 10.10. [[Dio Cassius]] 39.60</ref>.
Appio Claudio Pulchro, patricia et clarissima [[Gens Claudia|gente Claudia]] orto, pater fuit [[consul]] anni [[79 a.C.n.]] [[Appius Claudius Pulcher (consul 79 a.C.n.)|eiusdem nominis]], frater autem acerrimus [[Cicero]]nis inimicus [[Publius Clodius Pulcher]], qui nomen gentilicium Claudium in Clodium mutavit, cum in plebem adoptione transiit, soror [[Clodia (Metelli uxor)|Clodia]] quae primo marito [[Lucullus|Lucullo]] nupsit atque post eius reditum repudiata secundum maritum [[Quintus Caecilius Metellus Celer|Quintum Caecilium Metellum Celerem]] habuit. Minorem filiam [[Claudia (M. Bruti uxor)|Claudia]]m [[Marcus Iunius Brutus|Marco Iunio Bruto]] collocavit, cuius socer fuit, alteram filio maiori [[Gnaeus Pompeius Magnus|Gnaei Pompei]]<ref>[[Cicero]] ''ad Fam''. III 4.2, 5.5, 10.10. [[Dio Cassius]] 39.60</ref>.


== De cursu honorum. ==
== De cursu honorum. ==

Emendatio ex 11:03, 18 Octobris 2017

Appius Claudius Pulcher (mortuus in insula Euboea 48 a.C.n.) fuit in republica Romana senator et fautor Pompei in bello civili. Consulatum anno 54 a.C.n. gessit. In scientia augurali multum versatus est et nonnullos libros de ea re conscripsit. Teste Cicerone necromantiae quoque vel "psychomantiae" operam dabat[1]. Pythiam demum Delphis consuluisse initio belli civilis et ambiguum responsum rettulisse mortem suam nuntians a pluribus auctoribus narratur[2].

De familia.

Appio Claudio Pulchro, patricia et clarissima gente Claudia orto, pater fuit consul anni 79 a.C.n. eiusdem nominis, frater autem acerrimus Ciceronis inimicus Publius Clodius Pulcher, qui nomen gentilicium Claudium in Clodium mutavit, cum in plebem adoptione transiit, soror Clodia quae primo marito Lucullo nupsit atque post eius reditum repudiata secundum maritum Quintum Caecilium Metellum Celerem habuit. Minorem filiam Claudiam Marco Iunio Bruto collocavit, cuius socer fuit, alteram filio maiori Gnaei Pompei[3].

De cursu honorum.

In censura et severus et Caesarianis iniquus fuit (etenim Pompeio in discordia civili favebat) : et libertorum liberos et multos alios (e quibus notissimus fuit historicus Sallustius Crispus) e senatu expulit[6]. Ob asperitatem morum etiam cum tribuno plebis Curione et aedile Marco Caelio Rufo[7] vehementer conflixit, qui tum ad Caesarianas partes transierunt.

Fontes.

Si vis plura legere

Notae

  1. Tusc. I,37 et Divin. I,132.
  2. Lucanus, loc. cit. Orosius Historiae VI,15,11.
  3. Cicero ad Fam. III 4.2, 5.5, 10.10. Dio Cassius 39.60
  4. Plutarchus, Lucullus 19 et 21.
  5. Ad Att. IV.18.4.
  6. Dio Cassius 40.63-64. Cicero, Ad fam. 8.14.4. De div. I.29.
  7. Ad Fam. VIII.12


Antecessores:
Marcus Licinius Crassus II et Gnaeus Pompeius Magnus II
Consul
54 a.C.n.
cum
Lucio Domitio Ahenobarbo
Successores:
Marcus Valerius Messalla Rufus et Gnaeus Domitius Calvinus