Quantum redactiones paginae "Saronicus sinus" differant

E Vicipaedia
+atttestatio nom.
m Neander movit paginam Sinus Saronicus ad Saronicus sinus: Melius
(eadem)

Emendatio ex 05:46, 12 Augusti 2017

Tabula Sinus Saronici

Sinus Saronicus[1] (Neograece Σαρωνικός Κόλπος) in Graecia pars est Maris Aegaei et inde Maris Mediterranei.

Sinus Saronicus ab Isthmo Corinthio a Sinu Corinthio separatur. Ab anno 1893 autem Canale Corinthio aedificato cum illo connexus est. In Sinu Saronico sunt insulae Salamis, Aegina, Agcistrium, Porus et paeninsula Methana. Sinui Saronico antepositae, qua Sinus Argolicus incipit, insulae Hydra et Docus sitae sunt.

Nomen a rege mythologico Sarone deductum est, qui cervam usque in mare persequens submersus est. Circa Sinum Saronicum (Attica, Peloponnesus) cultura Europaea orta est.

Geologice Sinus Saronicus est pars boreo-occidentalis Cycladum cum montibus igniferis adhuc vivis. Itaque regio eruptionibus ac terrae motibus exposita est.

Notae

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Sinum Saronicum spectant.