Quantum redactiones paginae "Henricus Berckman" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Pagina nova ex harenario
(eadem)

Emendatio ex 18:35, 22 Iunii 2017

Wikidata Henricus Berckman
Res apud Vicidata repertae:
Henricus Berckman: imago
Henricus Berckman: imago
Nativitas: 1629; Klundert
Obitus: 27 Martii 1679; Medioburgum
Patria: Res Publica Coniunctarum Provinciarum

Henricus Berckman (vulgo: Hendrick Berckman seu Hendrick Berckmans; Klundert 1629 natus; Medioburgi 27 Martii 1679 mortuus) fuit saeculi aurei pictor et adumbrationis peritissimus artifex Nederlandicus,

Biographia

Michaelis de Ruyter effigies (1655)

Qui Harlemi a Philippo Wouwerman et deinde Antverpiae a Thoma Willeboirts Bosschaert atque Iacobo Jordaens artem pingendi didicit[1][2]. Primum parvas picturas pugnarum pinxit, sed hoc negotium eum haud alebat[1]. Pictor aulicus fuit apud regiam Henrici Nassoviae, qui anno 1652 obiit[1][2]. Postea, Iacobus Jordaens suadens, effectioni personarum effigierum institit[1]. De 1652 usque ad 1654 Lugduni Batavorum laboravit[1]. Ibique die 24 Februarii anno 1654 Henricus Berckman quidam ut sodalis Lugduni Batavorum Sancti Lucae Societatis notatus est, sed probabiliter idem pictor non est, quoniam mortuus iam commemoratur[1]. Anno 1655 ad Medioburgi Sancti Lucae Sodalitatem receptus est, ibique laboravit usque ad 1679 ut personarum effigierum pictor clarus[1]. Ex operibus maximis, effigies classis praefecti Michaelis de Ruyter, Ioannis Evertsen et Hadriani Bankert commemoramus[2].

Ex Van der Aa sententia, Flissingae laboravit quoque, ibique picturas pugnarum perfecit[2].

Non solum effigies personarum, sed etiam topia pinxit[1].

Hadriani Banckert effigies (1673)

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricum Berckman spectant.