Quantum redactiones paginae "The Sims (series)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Created by translating the page "Les Sims (série)"
 
m in progressu
Linea 1: Linea 1:
'''''The Sims''''' est series [[Ludus computatralis|ludorum computatralium]] vitae simulandae, apud Maxis facta. Ludi mundum proponunt in quo nullus est definitus scopus. Lusori sunt gerendae necessitates eius personnarum, "Sims" vocatarum, et faciendum ut vitam quam cupit agant. Propter lusorum magnum numerum vastamque diversitatem, ''The Sims'' maximi momenti series ludorum computatralium habetur, atque maximus inter eos mercatorius successus, cum plus quam 100 [[Millio|milliones]] ludorum in orbis terrarum venditi sint<ref name="newjv1">{{Cite web|date=16 avril 2008|url=http://www.jeuxvideo.com/news/2008/00025410-les-sims-passent-les-100-millions.htm}}</ref>. Quartum serei opus, ''The Sims 4'' die 4 Septembri [[2014]] in [[Europa]] editum est<ref>{{Cite journal}}</ref>.
{{in progressu}}'''''The Sims''''' est series [[Ludus computatralis|ludorum computatralium]] vitae simulandae, apud Maxis facta. Ludi mundum proponunt in quo nullus est definitus scopus. Lusori sunt gerendae necessitates eius personnarum, "Sims" vocatarum, et faciendum ut vitam quam cupit agant. Propter lusorum magnum numerum vastamque diversitatem, ''The Sims'' maximi momenti series ludorum computatralium habetur, atque maximus inter eos mercatorius successus, cum plus quam 100 [[Millio|milliones]] ludorum in orbis terrarum venditi sint<ref name="newjv1">{{Cite web|date=16 avril 2008|url=http://www.jeuxvideo.com/news/2008/00025410-les-sims-passent-les-100-millions.htm}}</ref>. Quartum serei opus, ''The Sims 4'' die 4 Septembri [[2014]] in [[Europa]] editum est<ref>{{Cite journal}}</ref>.


== Modus ludendi ==
== Modus ludendi ==

Emendatio ex 17:39, 16 Maii 2017

Haec pars progressura est Haec pars progressura est.

The Sims est series ludorum computatralium vitae simulandae, apud Maxis facta. Ludi mundum proponunt in quo nullus est definitus scopus. Lusori sunt gerendae necessitates eius personnarum, "Sims" vocatarum, et faciendum ut vitam quam cupit agant. Propter lusorum magnum numerum vastamque diversitatem, The Sims maximi momenti series ludorum computatralium habetur, atque maximus inter eos mercatorius successus, cum plus quam 100 milliones ludorum in orbis terrarum venditi sint[1]. Quartum serei opus, The Sims 4 die 4 Septembri 2014 in Europa editum est[2].

Modus ludendi

Generalia

The Sims est vitae simulatio qua Simsorum vitam gerere libet. Ludi mundum desuper spectans, lusor Simsorum familiam regit, iussis cuique personae dandis. Ludus nunquam finitur, nisi omnes urbis personae morientur.

Nullus scopus in Les Sims definitus est. Lusori licet Simsorum vitam libere ducere. A secundo seriei ludo, Simsi crescunt et senescunt. Infantuli pueri, dein adulescentes, dein adulti, denique senes fiunt. Simsi liberos parere possunt, qui partim ingenio, corpore necnon pecunia hereditatem recipient. Per quos ludere pergi et parentibus mortuis potest.

Mundus qui mutari potest

Ludi universus aliqua parte definitus est. Qua in parte aliquot terrena, nihilo vel domo iam praedita, elegi licet ut familiae ibi instituantur. Cum lusoris familia eiusdem urbis partis familiae interagere possunt. Plures praedefinitae familiae in urbis parte iam institutae sunt, sed lusor Simsos suos creare addereque potest. Ab opere Les Sims 3, Simsi in tuta urbe libere ambulare possunt.

Familia uno vel pluribus Simsis composita est. In primis ludis quaeque familia uno nomine definita est. Cuique Simso lusor praenomen, genus, cutis colorem, signum astrologicum (quod personae ingenium flectet), aetatem, biographiamque si cupit, atque speciem in ludi extensionibus quibus supernaturales vel commenticias personas creare licet (fadas, vampyros, lycanthropos, genios...). Lusor Simsi corpus vestesque mutare, et habitum modulari potest variis ingeniis eligendis (fortitudo, timiditas, temeritas, insanitas, intelligentia..). In secundo seriei ludo cuique personae praecipua appetitio elegenda est, sive magni momenti scopus quem Simsus attingere velit.

Cuique foco in principio aliquot nummorum "Simoleons" vocatorum est, qui imprimis ad domum vel terrenum emendum opus sunt. Praeterea ludus proponit interfaciem aedificandi per quam domum ab integro creare vel etiam existentem transformare, terreno mutando, muris construendis, portis fenestrisque instituendis, murorum et soli (et, in tertio ludo, laquearium) coloribus aulaeisque eligendis. Denique pecunia lusor utitur ad domum supellectilibus complendum quas ex praedefinitorum indice emit, ut Simsi sui vivant et feliciores fiant.

Necessitates et animi status

Pleroque tempore Simsi liberum arbitrium conservant quod, lusore abstinente, eos actiones vitae necessarias perficere sinit. Hanc optionem tamen recusari licet ut lusoris iussa semper antecedant.



Ludi

  • The Sims - 4 Februarii 2000
  • The Sims 2 - 16 Septembri 2004
  • The Sims 3 - 4 Iunii 2009
  • The Sims Medieval - 24 Martii 2011
  • The Sims Freeplay - 15 Decembri 2011
  • The Sims 4 - 4 Septembri 2014



Notae

  1. "Formula:Citation error". 16 avril 2008 
  2.  

Nexus interni

  • Simulation de vie, Monde virtuel

Nexus externi