Quantum redactiones paginae "O Fortuna" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
emendat. + NexInt + Nexus ext. + Vicifons + Notae + categ.
m iam non in progressu
Linea 1: Linea 1:
{{in progressu}} [[Fasciculus:CarminaBurana_wheel.jpg|thumb|Textus originalis ''O Fortuna'', ortus a ''[[Carmina Burana|Carminis Buranis]]''.]]
[[Fasciculus:CarminaBurana_wheel.jpg|thumb|Textus originalis ''O Fortuna'', ortus a ''[[Carmina Burana|Carminis Buranis]]''.]]
'''''O Fortuna''''' est titulus primae et notissimae sectionis seriei mediaevalium [[poëma]]tum, [[Saeculum 13|saeculo 13]] scriptorum, quae vocantur ''[[Carmina Burana]]'' (propter nomen [[Abbatia|abbatiae]] [[Benediktbeuern]] ubi anno [[1803]] patefacta sunt<ref>[http://www.classicfm.com/composers/orff/guides/story-behind-orffs-carmina-burana/#WYZtDOj8ZjjW4lsc.99 The Story Of Carl Orff's Carmina Burana] apud classicfm.com {{Ling|Anglice}}</ref>). Verba "O Fortuna" sectionis [[incipit]] sunt.

Emendatio ex 16:08, 8 Maii 2017

Textus originalis O Fortuna, ortus a Carminis Buranis.

O Fortuna est titulus primae et notissimae sectionis seriei mediaevalium poëmatum, saeculo 13 scriptorum, quae vocantur Carmina Burana (propter nomen abbatiae Benediktbeuern ubi anno 1803 patefacta sunt[1]). Verba "O Fortuna" sectionis incipit sunt.

O Fortuna est prior duarum versuum serierum in prima parte contentarum titulata Fortuna Imperatrix Mundi. Lamentatio in lingua Latina est de sorte et de Fortuna, dea Romana quae fortunae allegoria est.

Textus

O Fortuna
velut luna
statu variabilis,
semper crescis
aut decrescis;
vita detestabilis
nunc obdurat
et tunc curat
ludo mentis aciem,
egestatem,
potestatem
dissolvit ut glaciem.

Sors immanis
et inanis,
rota tu volubilis,
status malus,
vana salus
semper dissolubilis,
obumbrata
et velata
michi quoque niteris;
nunc per ludum
dorsum nudum
fero tui sceleris.

Sors salutis
et virtutis
michi nunc contraria,
est affectus
et defectus
semper in angaria.
Hac in hora
sine mora
corde pulsum tangite;
quod per sortem
sternit fortem,
mecum omnes plangite!

Allusiones culturales

  • Annis 1935-1936, carmen O Fortuna in musicam conversum est a Germanico musicographo Carolo Orff in cantata Carmina Burana;
  • Nas usus est loco carminis O Fortuna anno 1999 in cantu suo Hate me now;
  • Anno 2013, grex Momoiro Clover Z anteponit O Fortuna cantui suo Neo Stargate, primo disci 5th Dimension titulato;
  • Anno 2014, Thirty Seconds to Mars loco carminis O Fortuna utitur ut initialem spectaculorum suorum musicam;
  • Anno 2015, Little Mix carminis parte utitur in cantu Lighting.

Nexus interni

Nexus externi

Vide O Fortuna apud Vicifontem.

Notae