Quantum redactiones paginae "Disputatio Usoris:Packare" differant

Page contents not supported in other languages.
E Vicipaedia
Content deleted Content added
iubilaeum nostrum
m bot: replace user signature per Special:LintErrors/obsolete-tag with user permission
Linea 3: Linea 3:
Tardissime tibi loquimur. Bene venisti apud nos!
Tardissime tibi loquimur. Bene venisti apud nos!


-- <font face="Gill Sans">[[Usor:Andrew Dalby|Andrew]]<font color="green">[[Disputatio Usoris:Andrew Dalby| Dalby]]</font></font> 13:00, 29 Maii 2014 (UTC)
-- [[Usor:Andrew Dalby|Andrew Dalby]] ([[Disputatio Usoris:Andrew Dalby|disputatio]]) 13:00, 29 Maii 2014 (UTC)


== Pagina mensis ==
== Pagina mensis ==

Emendatio ex 00:47, 29 Aprilis 2017

Salve, Packare!

Gratus aut grata in Vicipaediam Latinam acciperis! Ob contributa tua gratias agimus speramusque te delectari posse et manere velle.

Cum Vicipaedia nostra parva humilisque sit, paucae et exiguae sunt paginae auxilii, a quibus hortamur te ut incipias:

Si plura de moribus et institutis Vicipaedianis scire vis, tibi suademus, roges in nostra Taberna, vel roges unum ex magistratibus directe.

In paginis encyclopaedicis mos noster non est nomen dare, sed in paginis disputationis memento editis tuis nomen subscribere, litteris impressis --~~~~, quibus insertis nomen tuum et dies apparebit. Quamquam vero in paginis ipsis nisi lingua Latina uti non licet, in paginis disputationum qualibet lingua scribi solet. Quodsi quid interrogare velis, vel Taberna vel pagina disputationis mea tibi patebit. Ave! Spero te "Vicipaedianum" aut "Vicipaedianam" fieri velle!

Tardissime tibi loquimur. Bene venisti apud nos!

-- Andrew Dalby (disputatio) 13:00, 29 Maii 2014 (UTC)[reply]

Pagina mensis

Salve, Packare. Iohannem Hus in paginam mensis promovi. Proposita est quia abhinc secentos annos Hus Constantiae combustus est. Pagina enim bibliographiam bonam, imagines nonnullas, sed textum brevissimum habet. Imaginibus a te apud Communia additis usus sum, nisi fallor. Si tu fortasse textum augere aut paginam ullo modo meliorare vis, optime! Andrew Dalby (disputatio) 19:30, 30 Iunii 2015 (UTC)[reply]

De iubilaeo Vicipaedianorum

Annum 2016 prosperum et felicem omnibus amicis Vicipaedianis opto! Apud Tabernam consentivimus annum 2016 (quem iubilaeum nostrum Helveticus nuncupavit) praecipue dedicare ad textum paginarum Vicipaedicarum augendum et meliorandum. Huic proposito consentiens (si tu consentis!) sic pro communi inceptu nostro agere potes:

  • Quando paginas novas legibiles, fontibus munitas, et non brevissimas creare vis, crea! Ne timeas!
  • Quandocumque paginam aut breviorem aut mendosam aut male confectam reperis, cura! corrige! auge!
  • Si paginam novam brevissimam creare in mentem habes, recogita ... An potius textum longiorem scribere oportet? An prius aliam paginam, iam exstantem, augere potes?

Quo dicto, Vicipaediani liberi sumus. Paginae etiam breves, quae inter veras "stipulas" admitti possunt (vide formulam "Non stipula"), accepturae sunt sicut iam antea accipi solent. Scribe igitur sine metu, sicut iam scripsisti! [en] Andrew Dalby (disputatio) 18:54, 1 Ianuarii 2016 (UTC)[reply]