Quantum redactiones paginae "Appius Claudius Pulcher (consul 54 a.C.n.)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 13: Linea 13:
*[[50 a.C.n.]] [[Censor]] cum [[Lucius Calpurnius Piso Caesoninus (consul 58 a.C.n.)|Calpurnio Pisone]].
*[[50 a.C.n.]] [[Censor]] cum [[Lucius Calpurnius Piso Caesoninus (consul 58 a.C.n.)|Calpurnio Pisone]].
*[[49 a.C.n.]] Cum maiore parte [[Senatus Romanus|senatorum]] [[Pompeius|Pompeium]] in [[Graecia]]m secutus est. Brevi tamen mortuus est nec proeliorum particeps fuit.
*[[49 a.C.n.]] Cum maiore parte [[Senatus Romanus|senatorum]] [[Pompeius|Pompeium]] in [[Graecia]]m secutus est. Brevi tamen mortuus est nec proeliorum particeps fuit.
In censura et severus et Caesarianis iniquus fuit (etenim Pompeio in discordia civili favebat) : et libertorum liberos et multos alios (e quibus notissimus fuit historicus [[Gaius Sallustius Crispus|Sallustius Crispus]]) e senatu expulit<ref>[[Dio Cassius]] 40.63-64. [[Cicero]], ''Ad fam.'' 8.14.4. ''De div''. I.29.</ref>. Ob asperitatem morum etiam cum tribuno plebis [[Gaius Scribonius Curio (tribunus plebis 50 a.C.n.)|Curione]] et [[Aedilis|aedile]] [[Marcus Caelius Rufus|Marco Caelio Rufo]] vehementer conflixit, qui tum ad Caesarianas partes transierunt.
In censura et severus et Caesarianis iniquus fuit (etenim Pompeio in discordia civili favebat) : et libertorum liberos et multos alios (e quibus notissimus fuit historicus [[Gaius Sallustius Crispus|Sallustius Crispus]]) e senatu expulit<ref>[[Dio Cassius]] 40.63-64. [[Cicero]], ''Ad fam.'' 8.14.4. ''De div''. I.29.</ref>. Ob asperitatem morum etiam cum tribuno plebis [[Gaius Scribonius Curio (tribunus plebis 50 a.C.n.)|Curione]] et [[Aedilis|aedile]] [[Marcus Caelius Rufus|Marco Caelio Rufo]]<ref>''[[Ad familiares (Cicero)|Ad Fam]].'' VIII.12</ref> vehementer conflixit, qui tum ad Caesarianas partes transierunt.


== Fontes. ==
== Fontes. ==

Emendatio ex 08:55, 28 Martii 2017

Appius Claudius Pulcher (mortuus in insula Euboea 48 a.C.n.) fuit in republica Romana senator et fautor Pompei in bello civili. Consulatum anno 54 a.C.n. gessit. In scientia augurali multum versatus est et nonnullos libros de ea re conscripsit. Teste Cicerone necromantiae quoque vel "psychomantiae" operam dabat[1]. Pythiam demum Delphis consuluisse initio belli civilis et ambiguum responsum rettulisse mortem suam nuntians a pluribus auctoribus narratur[2].

De familia.

Appio Claudio Pulchro, patricia et clarissima gente Claudia orto, pater fuit consul anni 79 a.C.n. eiusdem nominis, frater autem acerrimus Ciceronis inimicus Publius Clodius Pulcher, qui nomen gentilicium Claudium in Clodium mutavit, cum in plebem adoptione transiit. Minorem filiam Claudiam Marco Iunio Bruto collocavit, cuius socer fuit, alteram filio maiori Gnaei Pompei[3].

De cursu honorum.

In censura et severus et Caesarianis iniquus fuit (etenim Pompeio in discordia civili favebat) : et libertorum liberos et multos alios (e quibus notissimus fuit historicus Sallustius Crispus) e senatu expulit[5]. Ob asperitatem morum etiam cum tribuno plebis Curione et aedile Marco Caelio Rufo[6] vehementer conflixit, qui tum ad Caesarianas partes transierunt.

Fontes.

Si vis plura legere

Notae

  1. Tusc. I,37 et Divin. I,132.
  2. Lucanus, loc. cit. Orosius Historiae VI,15,11.
  3. Cicero ad Fam. III 4.2, 5.5, 10.10. Dio Cassius 39.60
  4. Ad Att. IV.18.4.
  5. Dio Cassius 40.63-64. Cicero, Ad fam. 8.14.4. De div. I.29.
  6. Ad Fam. VIII.12


Antecessores:
Marcus Licinius Crassus II et Gnaeus Pompeius Magnus II
Consul
54 a.C.n.
cum
Lucio Domitio Ahenobarbo
Successores:
Marcus Valerius Messalla Rufus et Gnaeus Domitius Calvinus