Quantum redactiones paginae "Marcus Valerius Messalla Rufus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 7: Linea 7:
Iam 81/80 a.C.n. adulescentulus adhuc [[Augur|augur]] ob Syllae adfinitatem factus est. Praetor fuit circa 61/60 a.C.n. Anno 54 a.C.n. consulatum petebat sed tum omnes quattuor petitores lege de ambitu rei facti sunt. Quod propter flagitium infamia maxima flagraverunt atque ex variis dilationibus et intercessionibus comitia prohibita quominus haberentur usque ad medium annum 53. Tum tandem post longum interregnun<ref>Plus quam triginta</ref>, [[Tribunus plebis|tribunis plebis]] quibusdam qui intercedere conabantur in carcerem coniectis<ref>Dio Cassius 40.45.</ref>, mense Iulio Cnaeus Domitius et Marcus Valerius Messala [[consul]]es facti sunt in reliquos sex menses. At novi consules et ipsi prohibiti sunt quin comitia [[consul]]um qui sibi succederent haberent seditionibus ac rixis sempiternis inter [[Publius Clodius Pulcher|Clodianas]] et [[Titus Annius Milo|Milonianas]] armatas manus coortis<ref>Consul Domitius Calvinus et ipse tum vulnus accepisse dicitur (Dio Cassius 40.46).</ref>. Itaque mense Ianuario [[52 a.C.n.]] ad interregnum reditum est. Republica ita vexata, nihil memoria dignum in consulatu effecit Valerius Messalla.

Paulo post de ambitu e lege Pompeia postulatus primum Hortensii avunculi gratia, qui eum defendebat<ref>Orationem hodie deperditam postea publicavit ([[Valerius Maximus]], ''loc. cit''.)</ref>, absolutus est, iterum accusatus culpae manifestae succubuit<ref>''[[Ad familiares (Cicero)|Ad fam]]''. VIII.2 et 4.</ref>. Bello civili ineunte a Caesare simul cum ceteris exulibus restitutus, Messalla eum in Africam et in Siciliam legatus sequebatur.
Paulo post de ambitu e lege Pompeia postulatus primum Hortensii avunculi gratia, qui eum defendebat<ref>Orationem hodie deperditam postea publicavit ([[Valerius Maximus]], ''loc. cit''.)</ref>, indignantibus omnibus absolutus est, mox tamen iterum e lege Licinia accusatus culpae manifestae succubuit<ref>''[[Ad familiares (Cicero)|Ad fam]]''. VIII.2 et 4.</ref>. Bello civili ineunte a Caesare simul cum ceteris exulibus restitutus, Messalla eum in Africam et in Siciliam legatus sequebatur.
==De operibus==
Litterariis studii senectutem impendit. Duo tantum Messallae opera nota sunt : libri ''de Auspiciis'' quorum excerpta brevia nobis [[Aulus Gellius]] tradidit, quibus auguralem scientiam explicabat et libri ''de Familiis'' qui ad genealogiam historiamque nobilium familiarum Romanarum pertinuisse videntur. [[Plinius]] inter fontes ''[[Naturalis historia (Plinius)|Historiae Naturalis]]'' 'Messallam senem' refert.

== Notae ==
== Notae ==

Emendatio ex 10:45, 2 Martii 2017

Marcus Valerius Messalla Rufus (primo saeculo a.C.n. floruit, mortuus circa 27/26 a.C.n.) fuit senator Romanus qui anno 53 a.C.n. (anno horribili) consulatum ab aestate usque ad finem anni cum Gnaeo Domitio Calvino gessit. Bello civili Caesarem secutus est. Diu vixit et in senectute nonnullos libros hodie deperditos conscripsit.

De gente

Patricia Valeriorum gente ortus Marcus filius Hortensiae erat, clarissimi oratoris Quinti Hortensii Hortali sororis[1]. Soror ipsius Valeria dictatori Cornelio Syllae nupsit. Filius quoque ei fuit qui anno consulatus (53 a.C.n.) denarios cudendos curavit quos MESSAL.F PATRE COS inscripsit[2] et sive consul suffectus anni 32 a.C.n. sive anni 29 a.C.n. esse potest.

De cursu honorum

Iam 81/80 a.C.n. adulescentulus adhuc augur ob Syllae adfinitatem factus est. Praetor fuit circa 61/60 a.C.n. Anno 54 a.C.n. consulatum petebat sed tum omnes quattuor petitores lege de ambitu rei facti sunt. Quod propter flagitium infamia maxima flagraverunt atque ex variis dilationibus et intercessionibus comitia prohibita quominus haberentur usque ad medium annum 53. Tum tandem post longum interregnun[3], tribunis plebis quibusdam qui intercedere conabantur in carcerem coniectis[4], mense Iulio Cnaeus Domitius et Marcus Valerius Messala consules facti sunt in reliquos sex menses. At novi consules et ipsi prohibiti sunt quin comitia consulum qui sibi succederent haberent seditionibus ac rixis sempiternis inter Clodianas et Milonianas armatas manus coortis[5]. Itaque mense Ianuario 52 a.C.n. ad interregnum reditum est. Republica ita vexata, nihil memoria dignum in consulatu effecit Valerius Messalla.

Paulo post de ambitu e lege Pompeia postulatus primum Hortensii avunculi gratia, qui eum defendebat[6], indignantibus omnibus absolutus est, mox tamen iterum e lege Licinia accusatus culpae manifestae succubuit[7]. Bello civili ineunte a Caesare simul cum ceteris exulibus restitutus, Messalla eum in Africam et in Siciliam legatus sequebatur.

De operibus

Litterariis studii senectutem impendit. Duo tantum Messallae opera nota sunt : libri de Auspiciis quorum excerpta brevia nobis Aulus Gellius tradidit, quibus auguralem scientiam explicabat et libri de Familiis qui ad genealogiam historiamque nobilium familiarum Romanarum pertinuisse videntur. Plinius inter fontes Historiae Naturalis 'Messallam senem' refert.

Notae

  1. Val. Max. V.9.2.
  2. Crawford 435/1. E. Babelon Valeria 13.
  3. Plus quam triginta
  4. Dio Cassius 40.45.
  5. Consul Domitius Calvinus et ipse tum vulnus accepisse dicitur (Dio Cassius 40.46).
  6. Orationem hodie deperditam postea publicavit (Valerius Maximus, loc. cit.)
  7. Ad fam. VIII.2 et 4.

Fontes

Antecessores:
Appius Claudius Pulcher et L. Domitius Ahenobarbus
Consul
53 a.C.n.
cum
Gnaeo Domitio Calvino
Successores:
Quintus Caecilius Metellus Pius Scipio et Gnaeus Pompeius Magnus III