Quantum redactiones paginae "Ren" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 24: Linea 24:
[[Categoria:Organa]]
[[Categoria:Organa]]
[[Categoria:Partes corporis]]
[[Categoria:Partes corporis]]
[[Categoria:Systema urogenitale]]


{{Myrias|Biologia}}
{{Myrias|Biologia}}

Emendatio ex 05:49, 27 Februarii 2017

Ren cum glandula suprarenali. Cortical substance = Cortex renalis (regio superficialis)

Ren (-is, m.) sive nephrus (Graece νεφρός) [1] est utra binarum humani vel animalis corporis partium, quae ureae aliisque excrementis in aqua solubilibus ex corpore amovendis serviunt. Renum est sanguinem expurgare: sanguine enim percolato renes urinam efferunt, quae excrementa a corpore reiecta continet. Deinde urina in vesica servata denique per mictionem e corpore excernitur.

Supra renes sunt glandulae adrenales sive suprarenales.

Nephrologia est disciplina medicinae, cuius morbis renum mederi interest.

Anatomia

Anatomia microscopica

Histologia

Cortex superficialis cum unius crassitudine centimetri iacet et continet glomerulos et tubulos proximales distalesque. Flux sanguinis hic maxime est, circiter 90% renis toti. Medulla, profunda, ex 8-18 pyramidibus renalium composita - cum basibus pyramidum in corticis directionem. Apices (sive papillae) pyramidum quippe in pelvem renalem fluunt.

Physiologia

Structura apparatus glomeruli, unitatis parvissimi operariae intra renale

Sanguinem renes per capillaria glomerulorum saccant, liquor in tubulos renales pervenit. Hic tum liquor per duos gyros tubulorum parvorum renalium fluit. Primo a umore primo aqua et variae substantiae resumuntur, deinde aliae substantiae secernuntur formans sic urinam.

Notae

  1. Siebenhaar, F.J. (1850). Terminologisches Wörterbuch der medicinischen Wissenschaften. (editio 2). Lipsiae: Arnoldische Buchhandlung.

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!