Quantum redactiones paginae "Appius Claudius Pulcher (consul 54 a.C.n.)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 15: Linea 15:


== Fontes. ==
== Fontes. ==
* [[Cassius Dio]], libro XXXIX ''[[Historia Romana (Dio)|Historiae Romanae]]'', cap. 6-8
* [[Cassius Dio]], libro XXXIX ''[[Historia Romana (Dio)|Historiae Romanae]]'', cap. 6-8, 60.
* [[Cicero]], ''Brutus'', capitulis 267 et 324.
* [[Cicero]], ''Brutus'', capitulis 267 et 324.
** libro primo ''de Divinatione'' 105 et 132.
** libro primo ''de Divinatione'' 105 et 132.

Emendatio ex 09:12, 20 Februarii 2017

Appius Claudius Pulcher (mortuus in insula Euboea 48 a.C.n.) fuit in republica Romana senator et fautor Pompei in bello civili. Consulatum anno 54 a.C.n. gessit. In scientia augurali multum versatus est et nonnullos libros de ea re conscripsit. Teste Cicerone necromantiae quoque vel "psychomantiae" operam dabat[1]. Pythiam demum Delphis consuluisse initio belli civilis et ambiguum responsum rettulisse mortem suam nuntians a pluribus auctoribus narratur[2].

De familia.

Appio Claudio Pulchro, patricia et clarissima gente Claudia orto, pater fuit consul anni 79 a.C.n. eiusdem nominis, frater autem acerrimus Ciceronis inimicus Publius Clodius Pulcher, qui nomen gentilicium Claudium in Clodium mutavit, cum in plebem adoptione transiit. Minorem filiam Claudiam Marco Iunio Bruto collocavit, cuius socer fuit.

De cursu honorum.

Fontes.

Bibliographia

Notae

  1. Tusc. I,37 et Divin. I,132.
  2. Lucanus, loc. cit. Orosius Historiae VI,15,11.