Quantum redactiones paginae "Levans" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 12: Linea 12:


[[Categoria:Asia Occidentalis]]
[[Categoria:Asia Occidentalis]]
[[Categoria:Regiones Asiae]]

Emendatio ex 17:10, 16 Februarii 2017

Levans.

Levans[1] sive Oriens[2] seu Syria sensu lato,[3] Arabice al-Sham, illam magnam Orientis Medii aream montis Tauri Septemtrione et Occidente Mari Mediterraneo et Oriente Desertis Arabicis Septemtrionalibus et Mesopotamiae finitimam denotant. Nec paeninsulam Arabicam nec Caucasum neque Anatoliam comprehendere solent.

Vocabulum Levans e Francogallico Medio Levant, participio praesentis verbi lever, levare, ortum est. Ergo referebatur ad Solem Orientem, secundum perspectivam terminum novantium qui erant iuxta Mediterraneum Occidentale.

Aliae fontes Levans sensu latiore utputa Mediterranei Orientalis nationum congeriem (Turciam, Syriam, Aegyptum) et Asiam Minorem definiunt.

Incolae Levantini appellantur.

Notae

  1. Cf. nomen biologicum Talpa levantis adiectivumque "levantinus -a -um"
  2. Ita in subdivisione imperii Romani Diocletiani, sed apud recentiores "Oriens" alias regiones praesertim refert
  3. "Vario tamen sensu usurpatur nomen Syria: sensu lato ... ; sensu stricto ...": Luigi Gramatica, Aloisius Gramatica, Atlas geographiae biblicae (1921) p. 10. "Obwohl aus 'Syria' (sensu lato) beschrieben": sub lemmate Gazella gazella