Quantum redactiones paginae "Plantae" differant
HotCat: new key for Categoria:Taxinomia plantarum: "!" |
No edit summary |
||
Linea 15: | Linea 15: | ||
* [[Bryophyta]] |
* [[Bryophyta]] |
||
}} |
}} |
||
'''Plantae''' {{victio|planta|arum|f}}, etiam '''Viridiplantae''' appellatae, in [[biologia]] hodierna sunt [[multicellularis|multicellulares]] [[organismus|organismi]] [[vita|vivi]] qui ad [[regnum (taxinomia)|regnum]] Plantarum pertinent, in gregibus [[Angiospermae|Angiospermarum]], [[Pinophyta|Pinophytorum]], [[Bryophyta|Bryophytorum]], et [[Pteridophyta|Pteridophytorum]] digesti, atque, secundum varias definitiones, in gregibus [[Chlorophyta|Chlorophytorum]] et [[Charophyta|Charophytorum]], plantis [[mare|marinis]] (sicut [[Rhodophyta]] et [[Phaeophyceae]]) atque [[Fungi]]s [[Bacteria|Bacteriisque]] exceptis. |
'''Plantae''' {{victio|planta|arum|f}}, etiam '''Viridiplantae''' appellatae (iam "Vegetabilia" et "Gignentia" appellatae), in [[biologia]] hodierna sunt [[multicellularis|multicellulares]] [[organismus|organismi]] [[vita|vivi]] qui ad [[regnum (taxinomia)|regnum]] Plantarum pertinent, in gregibus [[Angiospermae|Angiospermarum]], [[Pinophyta|Pinophytorum]], [[Bryophyta|Bryophytorum]], et [[Pteridophyta|Pteridophytorum]] digesti, atque, secundum varias definitiones, in gregibus [[Chlorophyta|Chlorophytorum]] et [[Charophyta|Charophytorum]], plantis [[mare|marinis]] (sicut [[Rhodophyta]] et [[Phaeophyceae]]) atque [[Fungi]]s [[Bacteria|Bacteriisque]] exceptis. |
||
Viridiplantis sunt parietes [[cellula]]rum cum [[cellulosa]], et plerumque plurimum suae [[energia]]e ex [[radiatio electromagnetica|luce]] per [[photosynthesis|photosynthesin]] capiunt, [[chlorophyllum|chlorophyllo]] in [[chloroplastum|chloroplastis]] contentis utendo, quod eis [[color]]em [[viridis|viridem]] dat. Nonnullae plantae sunt [[plantae parasiticae|parasiticae]] et minimas chlorophylli summas vel photosynthesin efficere possunt. Aliae proprietates plantarum sunt [[reproductio sexualis]], auctus [[morphologia plantarum|modularis]] et [[auctus incertus|incertus]], et [[alternatio generationum]], quamquam [[reproductio asexualis]] est communis, et nonnullae plantae [[semelparitas et iteroparitas|solum semel florent]], cum aliae solum [[unus|unam]] [[inflorescentia]]m ferant. |
Viridiplantis sunt parietes [[cellula]]rum cum [[cellulosa]], et plerumque plurimum suae [[energia]]e ex [[radiatio electromagnetica|luce]] per [[photosynthesis|photosynthesin]] capiunt, [[chlorophyllum|chlorophyllo]] in [[chloroplastum|chloroplastis]] contentis utendo, quod eis [[color]]em [[viridis|viridem]] dat. Nonnullae plantae sunt [[plantae parasiticae|parasiticae]] et minimas chlorophylli summas vel photosynthesin efficere possunt. Aliae proprietates plantarum sunt [[reproductio sexualis]], auctus [[morphologia plantarum|modularis]] et [[auctus incertus|incertus]], et [[alternatio generationum]], quamquam [[reproductio asexualis]] est communis, et nonnullae plantae [[semelparitas et iteroparitas|solum semel florent]], cum aliae solum [[unus|unam]] [[inflorescentia]]m ferant. |
Emendatio ex 13:58, 13 Februarii 2017
Plantae (-arum, f.), etiam Viridiplantae appellatae (iam "Vegetabilia" et "Gignentia" appellatae), in biologia hodierna sunt multicellulares organismi vivi qui ad regnum Plantarum pertinent, in gregibus Angiospermarum, Pinophytorum, Bryophytorum, et Pteridophytorum digesti, atque, secundum varias definitiones, in gregibus Chlorophytorum et Charophytorum, plantis marinis (sicut Rhodophyta et Phaeophyceae) atque Fungis Bacteriisque exceptis.
Viridiplantis sunt parietes cellularum cum cellulosa, et plerumque plurimum suae energiae ex luce per photosynthesin capiunt, chlorophyllo in chloroplastis contentis utendo, quod eis colorem viridem dat. Nonnullae plantae sunt parasiticae et minimas chlorophylli summas vel photosynthesin efficere possunt. Aliae proprietates plantarum sunt reproductio sexualis, auctus modularis et incertus, et alternatio generationum, quamquam reproductio asexualis est communis, et nonnullae plantae solum semel florent, cum aliae solum unam inflorescentiam ferant.
Numerus plantarum haud accurate scitur, sed ad usque annum 2010, a 300 000 ad 315 000 specierum plantarum aestimatae sunt, quarum plurimae, fere 26 000 ad 290 000, sunt Spermatophyta.[2] Viridiplantae praebent plurimum mundi oxygeni liberi et sunt fons plurimi oecologiarum Telluris, praecipue in terra. Plantae descriptae ut gramineae, fructus, et holera sunt principalis hominum victus, et millennia mansuefactae sunt. Plantae vitam humanam ut flores et ornamenta exornant. Ad usque praesens et in magna variatate, eae fuerunt fons plurimorum nostrorum medicinarum et medicamentorum. Earum studium scientificum botanica appellatur.
Per aetates res quae plantae habentur se aliquanto evolverunt. Primitus Carolus Linnaeus anno 1735 sola dua regna viva definivit: Animalia et Vegetabilia. Ernestus Haeckel tunc plantas ab protistis distinxit, sed usque annum 1938, biologi putabant plantas fungos, lichenes, algas, et alia comprehendere. Post autem annum 1969, descriptio Roberti Whittaker plerumque accepta est, ubi fungi et algi excluduntur.
Secundum consuetudinem hodiernam, comprehensi in regno plantarum sunt soli organismi qui simul sunt multicellulares: eukaryotici, et autotropici, per chloroplasta lucem capientes. Excluduntur organismi unicellulares qui ad regna Protistorum, Bacteriorum, vel Archeorum pertinent, et organismi heterotrophici, qui ad regna Animalium vel Fungorum pertinent.
Cellulae vegetabiles
Plantarum cellulae ab animalium cellulis differunt propter proprietates sequentes:
- paries cellularis praesens
- plastidia praesentia
- vacuolae praesentes
- dictyosomata plurima praesentia (in vice unius complexus Golgiani Animalium)
- lysosomata absentia (quorum munere vacuola funguntur)
- centriola absentia
Principalia taxinomica Plantarum taxa
Systema regni plantarum
Embryophyta
- divisio Bryophyta
- divisio Pteridophyta
- divisio Spermatophyta, id est plantae quae semina gerunt
- subdivisio Coniferophytina (vel Gymnospermae)
- subdivisio Cycadophytina (etiam in Gymnospermis inclusa)
- subdivisio Gingkophytina (etiam in Gymnospermis inclusa)
- subdivisio Gnaetophytina (etiam in Gymnospermis inclusa)
- subdivisio Magnoliophytina (vel Angiospermae)
Saepe Spermatophytum conlectio non tantum divisio, sed superdivisio censetur, quia hodierni doctores agnoscunt in evolutionis historia multiplices Spermatophytum origines exsistere.
Nexus interni
Pinacotheca
-
Fructus Borassi flabelliferi (in loco Thaati Munjelu appellati) in foro in Guntur Indiae vendundati.
-
Carica papaya cultivarietas 'California'.
-
Carica papaya cultivarietas 'Sunset'.
-
Malus, cultivarietas 'Fuji'.
-
Surculi Sauropus androgyni.
Notae
- ↑ Haeckel, E. (1866). Generale Morphologie der Organismen. Berlin: Verlag von Georg Reimer. pp. vol.1: i–xxxii, 1–574, pls I–II; vol. 2: i–clx, 1–462, pls I–VIII.
- ↑ http://www.iucnredlist.org/documents/summarystatistics/2010_1RL_Stats_Table_1.pdf
Bibliographia
Generalia:
- Evans, L. T. 1998. Feeding the Ten Billion: Plants and Population Growth. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-64685-5.
- Greuter, W., et al. 2000. aquí International Code of Botanical Nomenclature (St. Louis Code). Gantner/Koeltz.
- Judd, W. S., C. S. Campbell, E. A. Kellogg, P. F. Stevens, et M. J. Donoghue. 2002. An Overview of Green Plant Phylogeny. In Plant Systematics: A Phylogenetic Approach. Ed. 2a. Sinauer Assoc.
- Kenrick, Paul, et Peter R. Crane. 1997. The Origin and Early Diversification of Land Plants: A Cladistic Study. Vasingtoniae: Smithsonian Institution Press. ISBN 1-56098-730-8.
- Raven, Peter H., Ray F. Evert, et Susan E. Eichhorn. 2005. Biology of Plants. Ed. 7a. Novi Eboraci: W. H. Freeman and Company. ISBN 0-7167-1007-2.
- Simpson, M. J. 2005. Plant Systematics: An overview. Elsevier Academic Press.
- Sitte, Peter, Elmar Weiler, Joachim W. Kadereit, Andreas Bresinsky, er Christian Körner. 2002. Lehrbuch der Botanik für Hochschulen, 35a, Eduard Strasburger. Heidelberg: Spektrum Akademischer Verlag. ISBN 3-8274-1010-X.
- Taylor, Thomas N., et Edith L. Taylor. 1993. The Biology and Evolution of Fossil Plants. Englewood Cliffs, Novae Caesareae: Prentice Hall. ISBN 0-13-651589-4.
- Trewavas, A. 2003. Aspects of Plant Intelligence, Annals of Botany 92:1–20
- Aestimationes et numeri specierum
- International Union for Conservation of Nature and Natural Resources (IUCN) Species Survival Commission 2004. IUCN Red List [1].
- Prance, G. T. 2001. Discovering the Plant World. Taxon 50:345.
Nexus externi
- Arboretum, Plantae, www.arboretum.ufm.edu (Universidad Francisco Marroquín)
- Botanical Latin, a Gulielmo Thoma Stearn scripto, apud Google Books
- Taxonomicon