Quantum redactiones paginae "Appius Claudius Pulcher (consul 54 a.C.n.)" differant
Linea 15: | Linea 15: | ||
== Fontes. == |
== Fontes. == |
||
* [[Cassius Dio]], libro |
* [[Cassius Dio]], libro XXXIX ''[[Historia Romana (Dio)|Historiae Romanae]]'', cap. 6-8 |
||
* [[Cicero]], ''Brutus'', capitulis 267 et 324. |
* [[Cicero]], ''Brutus'', capitulis 267 et 324. |
||
** libro primo ''de Divinatione'' 105 et 132. |
** libro primo ''de Divinatione'' 105 et 132. |
Emendatio ex 13:34, 10 Februarii 2017
Appius Claudius Pulcher (mortuus in insula Euboea 48 a.C.n.) fuit in republica Romana senator et fautor Pompei in bello civili. Consulatum anno 54 a.C.n. gessit. In scientia augurali multum versatus est et nonnullos libros de ea re conscripsit. Teste Cicerone necromantiae quoque vel "psychomantiae" operam dabat[1]. Pythiam demum Delphis consuluisse initio belli civilis et ambiguum responsum rettulisse mortem suam nuntians a pluribus auctoribus narratur[2].
De familia.
Appio Claudio Pulchro, patricia et clarissima gente Claudia orto, pater fuit consul anni 79 a.C.n. eiusdem nominis, frater autem acerrimus Ciceronis inimicus Publius Clodius Pulcher, qui nomen gentilicium Claudium in Clodium mutavit, cum in plebem adoptione transiit. Minorem filiam Claudiam Marco Iunio Bruto collocavit, cuius socer fuit.
De cursu honorum.
- 72 - 70 a.C.n. Legatus (tribunus militum ?) Lucii Luculli in bello Mithridatico.
- 57 a.C.n. Praetor
- 56 a.C.n. Pro praetore in Sardinia
- 54 a.C.n. Consul
- 53 - 51 a.C.n. Proconsul in Cilicia.
- 50 a.C.n. Censor
- 49 a.C.n. Cum maiore parte senatorum Pompeium in Graeciam secutus est. Brevi tamen mortuus est nec proeliorum particeps fuit.
Fontes.
- Cassius Dio, libro XXXIX Historiae Romanae, cap. 6-8
- Cicero, Brutus, capitulis 267 et 324.
- libro primo de Divinatione 105 et 132.
- libro quarto Epistularum ad Atticum, epistulae 1 et 17-18, necnon libro quinto ep. 16-17.
- In Pisonem 35.
- libro primo Tusculanarum disputationum cap. 37.
- Lucanus libro quinto Pharsaliae versibus 65-236.
- Varro, De re rustica (Ap. Claudius Pulcher est dialogi persona)
Bibliographia
- "Claudius (38)" in William Smith, ed., Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology (Londinii: Taylor & Walton, 1844-1849 ~) vol. 1 pp. 770-771