Quantum redactiones paginae "Rosarium (oratio)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Jondel (disputatio | conlationes)
Linea 109: Linea 109:


Recitationem huiusmodi variis indulgentiis remunerandam esse decrevit Pius Papa X anno [[1905]].
Recitationem huiusmodi variis indulgentiis remunerandam esse decrevit Pius Papa X anno [[1905]].

* Aliae Orationes ad Finem Rosarii Dicenda
1. ''Oratio Sancti Ioseph'': Ad te, beate Ioseph, in tribulatione nostra confugimus, atque, implorato Sponsæ tuæ sanctissimæ auxilio, patrocinium quoque tuum fidenter exposcimus. Per eam, quæsumus, quæ te cum immaculata Virgine Dei Genetrice coniunxit, caritatem, perque paternum, quo Puerum Iesum amplexus es, amorem, supplices deprecamur, ut ad hereditatem, quam Iesus Christus acquisivit Sanguine suo, benignus respicias, ac necessitatibus nostris tua virtute et ope succurras.
Tuere, o Custos providentissime divinæ Familiæ, Iesu Christi subolem electam; prohibe a nobis, amantissime Pater, omnem errorum ac corruptelarum luem; propitius nobis, sospitator noster fortissime, in hoc cum potestate tenebrarum certamine e cælo adesto; et sicut olim Puerum Iesum e summo eripuisti vitæ discrimine, ita nunc Ecclesiam sanctam Dei ab hostilibus insidiis atque ab omni adversitate defende: nosque singulos perpetuo tege patrocinio, ut ad tui exemplar et ope tua suffulti, sancte vivere, pie emori, sempiternamque in cælis beatitudinem assequi possimus. Amen.

* ''Oratio Sancti Michaelis'': Sancte Michael Archangele, defende nos in prælio; contra nequitiam et insidias Diaboli esto præsidium.Imperet illi Deus, supplices deprecamur: tuque, Princeps militiæ cælestis, Satanam aliosque spiritus malignos, qui ad perditionem animarum pervagantur in mundo, divina virtute in infernum detrude. Amen.


== Nexus externi ==
== Nexus externi ==

Emendatio ex 17:52, 27 Ianuarii 2017

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Corona Rosarii.

Rosarium Virginis Mariae prex antiqua est ad Mariam Virginem. Originem sumere dicitur a recitatione psalterii e CL psalmis consistentis, quia clerici psalterio carentes loco uniuscuiusque psalmi orationes Pater Noster et Ave Maria dicere solebant.

De devotione huiusmodi nulla fit mentio ante saeculum tredecimum: quae in Vita sanctae Eulaliae leguntur circa annum 1200 scripta esse iudicantur. Certius tamen est Sanctum Dominicum illam orationem fidelibus christianis recitandam praecepisse dum contra Albigensium haeresim pugnabat, in exordio iamdicti saeculi. Exeunte saeculo quinto decimo tantum in usum generalem venit, ex praedicatione Alani de Rupe, ordinis Fratrum praedicatorum, in partibus Rheni fluminis finitimis, unde motus "Devotio moderna" dictus exordium cepit. Saepe commendatur ab Ecclesia Catholica, sed a ceteris Christianis etiam recitatur.

Rosarium stat ex iteratione precum dum de variis mysteriis Christi vitae recolitur. Orantes funiculo nodis sive granis praedito saepius utuntur, Corona Rosarii dicto (vide imaginem), ut numerum precum accurate servent. Prex unaquaeque dicitur cum digitus super singulum nodum ponitur. Ergo triplici modo rosarium orari dici potest: primum ipsis precum verbis, secundum meditatione de mysteriis, tertium denique apertione cordis Deo.

Multi papae encyclicae rosario dicatae scripserunt, exempli gratia papa Leo XIII (Supremi apostolatus officio, Superiore anno, Octobri mense, Magnae Dei Matris, Laetitiae sanctae, Iucunda semper expectatione, Fidentem piumque animum, Augustissimae Virginis Mariae et Diuturni temporis); papa Ioannes XXIII (Grata Recordatio); papa Paulus VI (Mense Maio) etc.

Mysteria Rosarii

Quindecim sunt praecipua mysteria rosarii, de quibus recolitur dum rosarium recitatur, quae in tres divisiones separantur. De quinque quibusque mysteriis recolitur dum orbis Rosarii percurritur, quod ter fit.

Mysteria Gaudiosa

Mysteria Gaudiosa eventa ad nativitatem Iesu pertinentia commemorant.

Mysteria Luminosa

Praescriptis mysteriis quasi canonicis reputandis, et alia quinque interdum adiciuntur:

  • Baptisma in flumine Iordano
  • Revelatio sui ipsius ad nuptias Cananenses
  • Regni Dei proclamatio simul cum invitatio ad conversionem
  • Transfiguratio
  • Eucharistiae institutio

Mysteria Dolorosa

Mysteria Dolorosa eventa ad passionem Iesu pertinentia commemorant.

  • Agonia Iesu in horto Gethsemanie
  • Flagellatio Iesu
  • Coronatio Iesu spinis
  • Portatio crucis suae a Iesu
  • Crucifixio Iesu

Mysteria Gloriosa

Mysteria Gloriosa eventa ad resurrectionem Iesu pertinentia commemorant.

  • Resurrectio Iesu
  • Eius in caelum ascensio
  • Descensio Sancti Spiritus super Mariam et Apostolos
  • Assumptio Beatae Mariae Virginis in caelum
  • Coronatio Beatae Mariae Virginis in reginam caeli

Recitatio Rosarii

Orationes Rosarii ita dicuntur, saepe, tamen, cum variationibus:

Varia recitatio

V. Domine, labia mea aperies.
R. Et os meum annuntiabit laudem tuam.
V. Deus in adiutorium meum intende.
R. Domine ad adiuvandum me festina.

O Mi Iesu, dimitte nobis debita nostra, libera nos ab igne inferni, conduc in caelum omnes animas, praesertim illas quae maxime indigent misericordia tua.

Gratias infinitas agimus tibi, Summa Regina, propter beneficios de manu tua quotidie accipimus. Digna-te, nunc et semper, sub tuum præsidium suscipire nos. Et ex vi orationis nostræ, salutamus te.

  • In locis quibusdam, in fine, dicitur:

Litaniae Lauretanae.

  • Cum praelibata recitatio ex usibus Fratrum Praedicatorum (seu Dominicanorum) originem ducere videatur, alius est etiam modus Rosarium recitandi, qui "Seraphicum Rosarium" sive "Corona Franciscana" dicitur, apud ordinem Franciscanorum fautoresque eorum usitatus.

Consistit ex septuplici recitatione denarum orationum "Ave Maria" dum de septem mysteria mariana fit meditatio, scilicet:

1. de Annuntiatione angelica;

2. de Visitatione ad Elisabeth;

3. de Nativitate Domini Nostri;

4. de Adoratione magorum;

5. de Inventione Pueri Iesu in templo;

6. de Resurrectione Christi;

7. de Assumptione beatae Virginis.

Recitationem huiusmodi variis indulgentiis remunerandam esse decrevit Pius Papa X anno 1905.

  • Aliae Orationes ad Finem Rosarii Dicenda

1. Oratio Sancti Ioseph: Ad te, beate Ioseph, in tribulatione nostra confugimus, atque, implorato Sponsæ tuæ sanctissimæ auxilio, patrocinium quoque tuum fidenter exposcimus. Per eam, quæsumus, quæ te cum immaculata Virgine Dei Genetrice coniunxit, caritatem, perque paternum, quo Puerum Iesum amplexus es, amorem, supplices deprecamur, ut ad hereditatem, quam Iesus Christus acquisivit Sanguine suo, benignus respicias, ac necessitatibus nostris tua virtute et ope succurras. Tuere, o Custos providentissime divinæ Familiæ, Iesu Christi subolem electam; prohibe a nobis, amantissime Pater, omnem errorum ac corruptelarum luem; propitius nobis, sospitator noster fortissime, in hoc cum potestate tenebrarum certamine e cælo adesto; et sicut olim Puerum Iesum e summo eripuisti vitæ discrimine, ita nunc Ecclesiam sanctam Dei ab hostilibus insidiis atque ab omni adversitate defende: nosque singulos perpetuo tege patrocinio, ut ad tui exemplar et ope tua suffulti, sancte vivere, pie emori, sempiternamque in cælis beatitudinem assequi possimus. Amen.

  • Oratio Sancti Michaelis: Sancte Michael Archangele, defende nos in prælio; contra nequitiam et insidias Diaboli esto præsidium.Imperet illi Deus, supplices deprecamur: tuque, Princeps militiæ cælestis, Satanam aliosque spiritus malignos, qui ad perditionem animarum pervagantur in mundo, divina virtute in infernum detrude. Amen.

Nexus externi