Quantum redactiones paginae "Historia Romana (Dio)" differant

Jump to navigation Jump to search
== De editionibus et versionibus ==
===Primae editiones===
*Anno 1548 demum prodiit [[editio princeps]] ''Historiae Romanae''<ref> ''Dionis Romanorum historiarum libri XXIII à XXXVI ad LVIII usque ...ex bibliotheca regia'' [https://montaigne.univ-tours.fr/dion-cassius-romanarum-historiarum-paris-estienne-1548/ Exemplar manu Montaigne adnotatum] </ref> a [[Robertus Stephanus|Roberto Stephano]] typis regiis Parisiis excusa. Libros integros (XXXVI-LX) ex uno manuscripto quinti decimi saeculi<ref>Parisinus 1689.</ref> ductos comprehendebat. Quarto post anno (1551) idem typographus editionem principem ''Epitomae'' monachi Byzantini [[IoannesIohannes Xiphilinus|Iohannis Xiphilini]] quae a libro XXVI tantummodo et ipsa inchoabat sed summarium multorum librorum perditorum praebebat<ref> ''Εκ των Διωνος του Νικαεως Ρωμαϊκών ιςτοριων, α̕πὸ Πομπείου Μάγνου μέχρις Αλεξαν́δρου του Μαμαιας έπιτομὲ Ιωάννου του̃ Ξιφιλινου. Dionis Nicæi Rerum Romanarum à Pompeio Magno, ad Alexandrum Mamææ, epitome authore Ioanne Xiphilino. Ex bibliotheca regia Ek tōn Diōnos tou Nikaeōs Rōmaïkṓn is̱toriōn, a̕pò Pompeíou Mágnou méchris Alexańdrou tou Mamaias épitomè Iōánnou toũ Xifilinou. Dionis Nicæi Rerum Romanarum à Pompeio Magno, ad Alexandrum Mamææ, epitome authore Ioanne Xiphilino. Ex bibliotheca regia'' </ref>.
*Anno 1558 philologus [[Gulielmus Xylander]] illos libros Basileae Latine convertit atque annotationibus instruxit, addita versione Latina Xiphilini a Gulielmo Blanco Albiensi curata<ref> ''Dionis Cassii Nicaei, Romanae historiae libri (tot enim hodie extant XXV. nimirum à XXXVI ad LXI. Quibus exponuntur res gestae à bello Cretico usque ad mortem Claudii Caesaris, quae est historia annorum circiter CXX. Nunc primum summa fide diligentiaque de graecis latini facti, Guilielmo Xylandro Augustano interprete. His accesserunt ejusdem annotationes... Additum est Joannis Xiphilini é Dione Compendium, Guil. Blanco Albiensi interprete : quae versio ab eodem Xylandro diligenter est, ubi oportuit castigata. Lidem libri Dionis ac Xiphilini seorsim Graecè quoque eduntur, accuratè ab eodem emendati. Adhaec, rerum & verborum copiosissimus Index'', Basilieae : apud Joannem Oporinum. [https://books.google.com.au/books?id=sL4gVyqazYYC&printsec=frontcover&hl=fr&source=gbs_ge_summary_r&cad=0#v=onepage&q&f=false Hic legere potes]</ref>.
*Anno 1582 [[Fulvius Ursinus]]<ref>Manuscriptum ei ab amico [[Antonius Augustinus|Antonio Augustino]] missum erat, qui librum apud bibliophilum Ioannem Paez de Castro in Hispania invenerat et per scribam Graecum suum, Andream Darmarium, apographum fieri curaverat.</ref> ''Excerpta de legationibus'' Romae publicavit, quae Cassii Dionis ''Romaïcon'' fragmenta adhuc ignota eruditis praebuerunt.

Tabula navigationis