Quantum redactiones paginae "Quintus Fufius Calenus" differant

Jump to navigation Jump to search
'''Quintus Fufius Calenus''' (mortuus [[40 a.C.n.]]) fuit [[Senatus Romanus|senator Romanus]] qui bellis civilibus [[Gaius Iulius Caesar|Gai Caesaris]] atque post eius necem [[Marcus Antonius|Marci Antonii]] fautor erat. Ultima parte anni [[47 a.C.n.]] cum [[Publius Vatinius|Publio Vatinio]] consulatum gessit, ab ipso Gaio Caesare designatus. In summa semper [[Optimates|optimatibus]] in republica adversabatur.
==De gente==
Ipsum cognomen ''Calenus'' indicare videtur hunc gentis Fufiae ramum e municipio [[Cales|Calibus]] oriundum esse. Quintus Fufius homo novus erat ; habuit filium qui cum eo in Gallia anno 40 a.C.n. erat et filiam quam [[Gaius Vibius Pansa Caetronianus|Vibio Pansae]], anno 43 a.C.n., consuli, collocavit<ref>[[Cicero]] ''[[Philippicae (Cicero)|Phil]]''. X,6.</ref>.
 
==Cursus honorum==
* 70 a.C.n. (circa) [[triumviri monetales|triumvir monetalis]] siquidem [[Denarius|denarium]] KALENI inscriptum percussit ex una parte capita iuxta posita [[Honos (deus)|Honoris]] et [[Virtus (dea)|Virtutis]], ex altera Romam et Italiam dextras iungentes<ref>Quae figurae ad concordiam post Sociorum Bellum renatam alludunt.</ref> praebentem<ref>Crawford 403/1. E. Babelon Fufia 1. Alterum nomen in hoc denario legitur CORDI, quod ad [[Gens Mucia|gentem Muciam]] pertinere videtur et Caleni collegam in triumviratu annuo designat.</ref>

Tabula navigationis