Quantum redactiones paginae "Ottavia" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
errores correxi
errores non finiunt!
Linea 17: Linea 17:


=== Conditio urbis incipit ===
=== Conditio urbis incipit ===
Prima colonia spectabilis quæ in terræ nunc notæ ut Ottavia, saltem apud gentes Europæas, a [[Philemon Wright|Philemone Lignario]] (Anglice: Philemon Wright) condita est septimo Martis die, anno [[1800|mille octingentis]]. Advénit ille cum sua ipsa et aliis quinque familiis, et autem viginti quinque operariis. Coloniam agrariam condiderunt quam nominaverunt Vicum Lignarii, vel Wright's Town, quæ hodie est urbs nomine [[Gatineau|Gatteno]] (quæ vulgo dicitur ''Gatineau''), in ripam septentrionalem fluminis Ottaviæ. Fructus agrarii non sufficiebant ad vicum alendum, et mox arbores colligere cœpit Lignarius ad vendendas pro pecunia. Vidit quod materam flumine poterat transportare ab valle Ottaviæ ad [[Mons Regius|Montem Regium]] et [[Quebecum urbs|Quebecum Urbem]], et dehinc ad [[Europa|Europam]]. Primum Philemonis Lignarii onus materiæ advénit in Urbem Quebecum anno [[1806|mille octingentis et sex]].
Prima colonia spectabilis quæ in terræ nunc notæ ut Ottavia, saltem apud gentes Europæas, a [[Philemon Wright|Philemone Lignario]] (Anglice: Philemon Wright) condita est septimo Martis die, anno [[1800|mille octingentis]]. Advénit ille cum sua ipsa et aliis quinque familiis, et autem viginti quinque operariis. Coloniam agrariam condiderunt quam nominaverunt Vicum Lignarii, vel Wright's Town, quæ hodie est urbs nomine [[Gatineau|Gatteno]] (quæ vulgo dicitur ''Gatineau''), in ripa septentrionale fluminis Ottaviæ. Fructus agrarii non sufficiebant ad vicum alendum, et mox arbores colligere cœpit Lignarius ad vendendas pro pecunia. Vidit quod materam flumine poterat transportare ab valle Ottaviæ ad [[Mons Regius|Montem Regium]] et [[Quebecum urbs|Quebecum Urbem]], et dehinc ad [[Europa|Europam]]. Primum Philemonis Lignarii onus materiæ advénit in Urbem Quebecum anno [[1806|mille octingentis et sex]].


Donec negotium Lignarii florebat, ripa meridionalis fluminis Ottaviæ excolebatur. Anno [[1818|mille octingentis duodeviginti]] colonia condita est ubi hodie sunt [[Lebreton Flats|Plateæ Lebretones]]. Via Dives Mons (Anglice: Richmond Road) prima strata urbis constituitur.
Donec negotium Lignarii florebat, ripa meridionalis fluminis Ottaviæ excolebatur. Anno [[1818|mille octingentis duodeviginti]] colonia condita est ubi hodie sunt [[Lebreton Flats|Plateæ Lebretones]]. Via Dives Mons (Anglice: Richmond Road) prima strata urbis constituitur.

Emendatio ex 09:52, 4 Ianuarii 2017

Wikidata Ottavia
Res apud Vicidata repertae:
Ottavia: insigne
Ottavia: insigne
Civitas: Canada
Locus: 45°25′29″N 75°41′42″W
Numerus incolarum: 1 017 449
Zona horaria: UTC-5
Situs interretialis
Nomen officiale: City of Ottawa, Ottawa

Gestio

Praefectus: Mark Sutcliffe
Consilium: Ottawa City Council
Procuratio superior: Ontario

Geographia

Superficies: 2 778.64 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Gatineau, Papineau, North Dundas, Clarence-Rockland, Russell, The Nation, North Grenville, Montague, Beckwith, Mississippi Mills, Arnprior, Pontiac, United Counties of Leeds and Grenville, United Counties of Prescott and Russell, Renfrew County, Lanark County, United Counties of Stormont, Dundas and Glengarry, Les Collines-de-l'Outaouais

Coniunctiones urbium

Tabula aut despectus

Ottavia: situs
Ottavia: situs

Ottavia[1][2] sive Ottava,[3] vulgo Ottawa, est urbs circiter 808 000 incolarum et caput Canadae. Quarta urbs est Canadae, secunda provinciae Ontarionis. Anno 1850 creata est, anno 2001 urbs Ottavia ceteraque municipia antiquae Municipalitatis Regionalis Carleton in unum redacta sunt. In valle Ottavensi sita est, in dextra fluminis Ottavorum ripa; illa regio per partem extremum orientem provinciae extenditur. 400 km abest a Toronto, 190 a Monte Regio.

Foederatio Canadiensis non habet regionem capitalem, qua urbs capitalis secerneretur a provinciis Canadiensibus: Ottavia contra municipium provinciae Ontarionis est. Fit tamen pars Regionis Capitalis Nationalis, quae includit et Gattenonem (vulgo: Gatineau) municipium Quebeci provinciae, quod in altera ripa fluminis oritur. Humano consuetudine designatur nomine Ottaviae et res publica Canadiensis, praecipue ut distinguatur illa a rebus publicis provincialibus vel municipialibus.

Historia

Primæ Nationes et exploratio ab Europæis

Valles Ottaviæ facta est pro humanis habitabilis abhinc circa decem milia annorum, cum mare antiquum, dictum Mare Campopleni, effusum esset naturaliter. Gens Algonquina circa flumen Ottaviam, quod lingua Algonquinorum Kichissippi dicitur, alebant olim viam commercii, sed hoc per tempus aliquanto breve. Nomen "Ottawa" a populo quodam Aborigineo venit, qui idem nomen tenet et qui jam dudum incolebat terras circa urbem Ottaviam hodiernam, et autem Sinum Georgianum Lacumque Huronorum.

Stephanus Crematus (Francogallice: Étienne Brûlé) primus fuit apud Europæos qui flumen Ottaviam navigavit, anno mille sescentis decem. Paulo postquam a Samuele Campopleno (vulgo: Samuel de Champlain) navigatum est flumen, anno mille sescentis tredecim. Amb indagatores a ducibus gentis Algonquinæ adjuti sunt. Acta scripta nos admonent gentes Algonquinas anno 1613 totam vallem Ottaviæ imperavisse, cum autem regionibus circumstantibus septentrionalibus occidentibusque.

Sæculo septimo decimo, gens Algonquina cum Huronibus acerrimum bellum contra Iroquanos gesserunt in terris quæ hodie Ontarionem vocantur. Campoplenus Hurones adjuvit, quam ob rem Iroquani Francogallorum acerbi inimici facti sunt.

Circumjacentia historica ante conditionem urbis Ottaviæ

Anno mille septingentis sexaginta tribus, Tractatus Lutetiæ finem dedit Bello Septem Annorum quod inter Britanniam et Francogalliam gerebatur. Francogallia quasi omnes suas colonias cedit Britanniæ quæ in Nova Francia erant. Actum Constitutionis anni 1791 condidit Canadam Superiorem Inferioremque Canadam quæ præterpropter æquivalent cum Ontarione et Quebeco hodiernis.

Conditio urbis incipit

Prima colonia spectabilis quæ in terræ nunc notæ ut Ottavia, saltem apud gentes Europæas, a Philemone Lignario (Anglice: Philemon Wright) condita est septimo Martis die, anno mille octingentis. Advénit ille cum sua ipsa et aliis quinque familiis, et autem viginti quinque operariis. Coloniam agrariam condiderunt quam nominaverunt Vicum Lignarii, vel Wright's Town, quæ hodie est urbs nomine Gatteno (quæ vulgo dicitur Gatineau), in ripa septentrionale fluminis Ottaviæ. Fructus agrarii non sufficiebant ad vicum alendum, et mox arbores colligere cœpit Lignarius ad vendendas pro pecunia. Vidit quod materam flumine poterat transportare ab valle Ottaviæ ad Montem Regium et Quebecum Urbem, et dehinc ad Europam. Primum Philemonis Lignarii onus materiæ advénit in Urbem Quebecum anno mille octingentis et sex.

Donec negotium Lignarii florebat, ripa meridionalis fluminis Ottaviæ excolebatur. Anno mille octingentis duodeviginti colonia condita est ubi hodie sunt Plateæ Lebretones. Via Dives Mons (Anglice: Richmond Road) prima strata urbis constituitur.

Canalis Veli et alimonium Byvici

Vicecolonellus Johannes By alius dominus harum terrarum erat qui spectabilis dicitur. Ille fuit qui præerat comparationem Canalis Veli (vulgo: Rideau Canal). Pontes fecit qui ligavit duas ripas fliminis, et inde etiam coloniam Lignarii cum eam quæ By condidit, nomine Byvicus, vel vulgo ByTown. Per decennia sequentia advenerunt multi immigranti, imprimis Hibernici et Canadenses Francogallici, attracti ab alimonio vicis qui circa flumen Ottaviam crescebant.

Conditio plena urbis

Viæ ferratæ variæ urbem ligant ad mundum externum. Primo die Januarii, anno mille octingentis quinquaginta et quinque, Byvicus, qui jam non magis vicus erat, renominatur Ottaviam. Elegerunt urbis reges hoc nomen aboriginineum quia annus congruebat cum anniversario ducentesimo consuetuninis populi Ottaviæ ad flumine agendum negotium.

Notae

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
  2. Vb. adiect.: "Ottaviensis": J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3; cf. "Archidioecesis Ottaviensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  3. "Ottava" et vb. adiect. "Ottavensis": Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska orbok, editio secunda, 2009.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ottaviam spectant.
Panorama Ottaviae


Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!