Quantum redactiones paginae "Quintus Fufius Calenus" differant

Jump to navigation Jump to search
*61 a.C.n. [[Tribunus plebis]] [[Publius Clodius Pulcher|Publium Clodium]] sacrorum Bonae Deae violatorum accusatum defendit<ref>[[Cicero]], ''Ad Att.'' I,14.</ref> atque a iudicibus ut absolveretur impetravit.
*59 a.C.n. [[Praetor]] (eo anno Gaius Caesar consul erat) legem Fufiam de suffragiis dandis tulit.
*51-48 a.C.n. Legatus Caesaris in [[Bellum Gallicum|bello Gallico]] et [[Bellum civile (Caesar)|bello civili]]<ref>[[Plutarchus]], ''Brutus'' VIII(6). [[Gaius Iulius Caesar|Caesar]], ''Bell. civ.'' III.56.</ref>. Anno 48 a.C.n. [[Achaia (provincia Romana)|Achaiam]] volentem nolentem imperatori suo subegit.
*48-47 a.C.n. Post [[Pharsalia|Pharsalicam victoriam]] Fufius Calenus a Caesare [[Achaia (provincia Romana)|Achaiae]] praepositus est (legatus pro praetore).
*47 a.C.n. (anno exeunte) [[Consul]] Romae cum [[Publius Vatinius|Publio Vatinio]] fuit.
*42 a.C.n. Dum Marcus Antonius in [[Thracia]] bellum gerit, Fufius praesidio Italiae relictus est cum duabus [[legio|legionibus]].
*41-40 a.C.n. Cum undecim legionibus [[Gallia|Galliis]] Narbonensi et Comatae a Marco Antonio praefectus est ; [[Octavianus Augustus|Octavianus]] autem, [[Perusinum bellum|Perusina obsidione]] confecta, cum magno exercitu adversus eum progreditur. Tum forte Fufius obiit nec filius eius obstare Caesari ausus est quin in sese legiones converteret atque provincias in suam dicionem redigeret<ref>[[Appianus Alexandrinus|Appianus]] BC V,213-215. [[Dio Cassius]] XLVIII,20.3.</ref>
 
==De Fufio apud Dionem==
[[Philippicae (Cicero)|Philippicae]] Ciceronem Calenumque acerbe de republica disceptantes nobis ostendunt. Quapropter tertio saeculo rerum gestarum Romanarum scriptori Graeco, [[Dio Cassius|Dioni Cassio]], placuit longissimam (dimidiam partem libri sexti et quadragesimi occupat!)<ref>XLVI.1-28.</ref> et fictam orationem, primis diebus anni [[43 a.C.n.]] habitam, in ore consularis viri Quinti Fufii Caleni ponere qua argumentis Ciceronis responderet atque Marcum Antonium defenderet. Simul ut paria cum Cicerone faceret, qui cum adversario contumeliose agere solebat, [[Arpinum|Arpinatem]] oratorem nefandis accusationibus onerabat (quod uxoris usum pretio praeberet, quod cum filia Tullia concubuisset etc.), de arte oratoria ut taceam quibus verbis Ciceronianum genus dicendi et patroni officium irriserit. Quae verba contumeliosa, quamvis tralaticia<ref>Paene eadem in ''Invectiva'' pseudo-Sallustii inveniuntur.</ref> illo tempore, multos lectores modernos ([[Michael Montanus]], [[Dionysius Diderotus|Diderotus]]...) non a Caleno sed ab historico Dione ipso abalienaverunt quia in magnum virum mortuum ita invehi indignum putabant.

Tabula navigationis