Quantum redactiones paginae "Adama Barrow" differant
mNo edit summary |
mNo edit summary |
||
Linea 12: | Linea 12: | ||
== Nexus externi == |
== Nexus externi == |
||
* Hugo Williams, "[http://www.bbc.com/news/world-africa-38185428 Gambia elections: President-elect Adama Barrow's life story]" (2 Decembris 2016) apud ''BBC News'' |
* Hugo Williams, "[http://www.bbc.com/news/world-africa-38185428 Gambia elections: President-elect Adama Barrow's life story]" (2 Decembris 2016) apud ''BBC News'' |
||
{{Principes Gambiae}} |
|||
{{DEFAULTSORT:Barrow, Yahya}} |
{{DEFAULTSORT:Barrow, Yahya}} |
Emendatio ex 14:52, 8 Decembris 2016
Adama Barrow (natus die 16 Februarii 1965) est politicus Gambiae.
Adama Barrow in vico Mankamang Kunda iuxta emporium Basse Santa Su natus est, patre e populo Mandinka, matre e Fula quá culturá educatus est, religione Mussulmanus, uxoribus duabus gentis Fula. "Omnium quos videbis," ait, "ego minime tribulis sum. Sanguine meo populi commiscuntur. Sum Sarahule et Mandinka et Fula ac duae sorores meae, eisdem patre et matre, viris Jola nupserunt. Tribu ergo non graviter aestimando, nos omnes Gambienses esse res gravis aestimanda."[1] Londinii inter annos fere 2002 et 2005 habitabat, commercio terrarum aedificiorumque studens, apud tabernam Argos salarium merens. In patriam reditus mercator terrarum operam dedit atque membrum factionis democraticae unitae factus est. Anno 2016 a factionibus septem contra regimen coniunctis candidatus ad officium praesidis selectus est, optime successu.
Notae
- ↑ "I am the least tribalist person you will ever see. I have mixed ethnic blood in me. I am a Sarahule, Mandinka and Fula. Two of my sisters from the same mum and dad are married to Jolas. So tribe is not important. What is important is that we are all Gambians" ("Adama Barrow Speaks To JollofNews, Reaches Out To Gambians" in Jollof News (5 Decembris 2016)
Bibliographia
- "Adama Barrow: from Argos security guard to president of the Gambia" in The Guardian (2 Decembris 2016)
Nexus externi
- Hugo Williams, "Gambia elections: President-elect Adama Barrow's life story" (2 Decembris 2016) apud BBC News
Ioannes Warburton Paul 1965 • Farimang Mamadi Singateh 1966 • Dawda Jawara 1970 • Yahya Jammeh 1994 • Adama Barrow 2017 Capsae cognatae: Ministri rerum externarum Gambiani | |