Quantum redactiones paginae "Gaius Carrinas" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
EmausBot (disputatio | conlationes)
m Bot 1 nexus intervici removet, quod nunc apud Vicidata cum tessera d:Q857029 sunt
+cat
Linea 11: Linea 11:
[[Categoria:Consules]]
[[Categoria:Consules]]
[[Categoria:Nati saeculo 1 a.C.n.]]
[[Categoria:Mortui saeculo 1 a.C.n.]]

Emendatio ex 20:01, 26 Novembris 2016

Gaius Carrinas, natus mortuusque primo saeculo a.C.n., erat vir Romanus senatorii ordinis qui consulatum suffectum per duos ultimos menses anni 43 a.C.n. gessit. Bellis civilibus iam ab initio Octavianum secutus est.

De gente

Gaius Carrinas erat filius unius e ducibus Marianae factionis qui et ipse Gaius Carrinas nominatus praeturam anno 82 a.C.n. gerebat, quo anno ad portam Collinam victus captus et iussu Syllae occisus est[1]. Haec gens fortasse ex Etruria oriunda ante primum saeculum a.C.n. non memorata est.

De cursu honorum

Ut qui filius viri a Sylla proscripti erat magistratus petere ei diu non licuit[2]. Tandem Caesare dictatore praetor factus est atque post praeturam in Hispaniam adversus Sextum Pompeium missus est[3]. Cum non multum effecisset provinciam Asinio Pollioni tradidit atque Romam rediit ubi mense novembri et decembri anni 43 a.C.n. consulatum cum Publio Ventidio collega gessit. Anno 41 a.C.n. Octaviani legatus in Hispaniam iterum missus est ubi cum rege Boccho II bellum gessit[4]. Anno 36 a.c.n. bello Siculo adversus Sextum Pompeium interfuit dum tribus legionibus imperat[5]. Anno 31 a.C.n. proconsul Galliarum factus proximis annis et Morinos et Suevos qui Rhenum transierant devicit. De quibus pridie Idus Iulias anni 28 a.C.n. Romae triumphavit[6].

Notae

  1. Appianus, Bell. civ. I,87-93.
  2. Cassius Dio LI,21.6
  3. Appianus IV,351.
  4. Appianus V,103.
  5. Appianus V,469.
  6. Cassius Dio LI,21.6. Fasti triumphales.