Quantum redactiones paginae "Lucius Aelius Caesar" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 15 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q455034 sunt
Imago 034_Aelius.jpg deleta est ex Communibus ab Sealle. Ille hanc rationem dedit: per c:Commons:Deletion requests/Files in Category:PD-Coins-Krenzer
Linea 1: Linea 1:
[[Imago:034 Aelius.jpg|thumb|right|As Lucii Aelii Caesaris]]

'''Lucius Aelius Caesar''' (natus '''Lucius Ceionius Commodus''' [[13 Ianuarii]] circa annum [[101]], mortuus [[1 Ianuarii]] [[138]]) Filius erat [[Lucius Ceionius Commodus|Lucii Ceionii Commodi]], consulis ordinarii anni [[106]] et Aeliae vel Fundaniae Plautiae.
'''Lucius Aelius Caesar''' (natus '''Lucius Ceionius Commodus''' [[13 Ianuarii]] circa annum [[101]], mortuus [[1 Ianuarii]] [[138]]) Filius erat [[Lucius Ceionius Commodus|Lucii Ceionii Commodi]], consulis ordinarii anni [[106]] et Aeliae vel Fundaniae Plautiae.



Emendatio ex 11:31, 12 Novembris 2016

Lucius Aelius Caesar (natus Lucius Ceionius Commodus 13 Ianuarii circa annum 101, mortuus 1 Ianuarii 138) Filius erat Lucii Ceionii Commodi, consulis ordinarii anni 106 et Aeliae vel Fundaniae Plautiae.

Cursus honorum

Anno 130 praetor electus est, anno 136 fuit consul ordinarius cum fratre adoptivo[1], anno 137 consul II. Eodem anno imperium proconsulare in Pannonia accepit. Praeterea XVvir sacris faciundi erat.

Caesar

Inter 19 Iunii et 29 Augusti anni 136 ab Hadriano imperatore gravi morbo affecto adoptatus est et nomen Lucii Aelii Caesaris accepit.

Familia

Uxor eius prima ignota est, sed secunda Avidia Plauta, filia Gaii Avidii Nigrini erat, qui initio Hadriani imperii supplico affectus erat. Filium ex ea Lucium Verum imperatorem habuit et duas filias Ceioniam Fabiam et Ceioniam Plautiam.

Mors

Aelius Caesar pulchra figura, sed infirma valetudine fuit: Initio anni 138 morbo mortuus est[2].

Notae

  1. Patres anno 106 una consulatum administraverant.
  2. Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle, Darmstadii 1996, p. 326


Antecessores:
Titus Tutilius Lupercus Pontianus et Publius Calpurnius Atilianus Atticus Rufus
Consul
136
cum
Sexto Vettuleno Civica Pompeiano
Successores:
Lucius Aelius Caesar II et Publius Coelius Balbinus Vibullius Pius
Antecessores:
Lucius Ceionius Commodus et Sextus Vettulenus Civica Pompeianus
Consul
137
cum
Publio Coelio Balbino Vibullio Pio
Successores:
Kanus Iunius Niger et Gaius Pomponius Camerinus