Quantum redactiones paginae "Elegia" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
→‎Historia: + Goethii ''Römische Elegien''
m Versionem tituli Theodisci addidi.
Linea 24: Linea 24:
[[Gaius Cornelius Gallus]] poeta Romanus primus [[elegias|Elegias Augustanas]] excoluit, sed omnia eius carmina amissa sunt. [[Albius Tibullus|Tibullus]], [[Sextus Aurelius Propertius|Propertius]], [[Publius Ovidius Naso|Ovidius]] fuerunt maiores elegiarum poetae. [[Gaius Valerius Catullus|Catullus]] quoque, in carmine 68, elegiae appropinquat.
[[Gaius Cornelius Gallus]] poeta Romanus primus [[elegias|Elegias Augustanas]] excoluit, sed omnia eius carmina amissa sunt. [[Albius Tibullus|Tibullus]], [[Sextus Aurelius Propertius|Propertius]], [[Publius Ovidius Naso|Ovidius]] fuerunt maiores elegiarum poetae. [[Gaius Valerius Catullus|Catullus]] quoque, in carmine 68, elegiae appropinquat.


Multi poetae recentiores elegias scripserunt. Unus ex sollertissimis habetur [[Ioannes Miltonus]]. Celeberrima sunt carmina a [[Ioannes Volfgangus Goethius|Goethio]] Romae conscripta<ref>anno 1790, in publicum prolata 1795</ref>, ab eo ipsa ''Römische Elegien'' dicta.
Multi poetae recentiores elegias scripserunt. Unus ex sollertissimis habetur [[Ioannes Miltonus]]. Celeberrima sunt carmina a [[Ioannes Volfgangus Goethius|Goethio]] Romae conscripta<ref>anno 1790, in publicum prolata 1795</ref>, ab eo ipsa ''Römische Elegien (Elegiae Romanae)'' dicta.


== Notae ==
== Notae ==

Emendatio ex 22:27, 27 Octobris 2016

Elegia, a Guillelmo Adolpho Bouguereau anno 1899 picta.

Elegia est distichon binis versibus constans, quorum primus hexameter est, sicut in carmine epico; alter autem pentameter:

– X | – X | – X | – X | – u u | – x
– X | – X | – || – u u | – u u | –

Hic – = elementum longum; u = elementum breve; X = elementum biceps [i.e. elementum longum sive duo elementa brevia]; x = elementum anceps [i.e. elementum longum sive elementum breve].

Dicitur elegia tempore antiquo esse ad tibias cantata, poetaeque elegiarum fuisse etiam tibicines, sicut et Mimnermus ille tibicen et amator tibicinarum.

Formam elegiae constat proximam heroico versui esse, sed elegiae saepius convivia et amatorum mores quam magna proeliorum regumque gesta tractant. Exemplum:

O numquam pro me satis indignate Cupido ← hexameter
O in corde meo desidiose puer, ← pentameter
Quid me, qui miles numquam tu signa reliqui, ← hexameter
Laedis, et in castris vulneror ipse meis? ← pentameter
Publius Ovidius Naso, Amores, 2.9.1–4.

Historia

In principio, soli Graeci antiqui elegia usi sunt in carmine funerali. Sunt qui putent nomen huius poetici generis esse a Graecis verbis ε λεγε ε λεγε 'vae plora vae plora!' Qua de causa hac significatione homines hodie interdum verbis elegia et elegiaca utuntur pro picturis et alis operibus de luctu tristitiaque factis.

Poetae Graeci elegiarum periti fuerunt Callinus, Mimnermus, Phocylides, Solon, Theognis, Tyrtaeus, Xenophanes, et nonnulli nobis notis poetae minores: Adespota, Asius, Critias, Demodocus, Dionysius Chalcus, Euenus, et Philiadas.

Gaius Cornelius Gallus poeta Romanus primus Elegias Augustanas excoluit, sed omnia eius carmina amissa sunt. Tibullus, Propertius, Ovidius fuerunt maiores elegiarum poetae. Catullus quoque, in carmine 68, elegiae appropinquat.

Multi poetae recentiores elegias scripserunt. Unus ex sollertissimis habetur Ioannes Miltonus. Celeberrima sunt carmina a Goethio Romae conscripta[1], ab eo ipsa Römische Elegien (Elegiae Romanae) dicta.

Notae

  1. anno 1790, in publicum prolata 1795

Nexus interni

Bibliographia

  • Gerber, Douglas E., ed. 1999. Greek Elegiac Poetry: From the Seventh to the Fifth Centuries BC. Loeb Classical Library, 258. Cantabrigiae Massachusettiae: Harvard University Press. ISBN 0-674-99582-1.