Quantum redactiones paginae "Cathedra" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
m Automaton SamoaBot 7 nexus intervici removet, quia nunc apud Vicidata cum tessera d:Q8098786 sunt
Linea 31: Linea 31:
[[Categoria:Episcopatus]]
[[Categoria:Episcopatus]]
[[Categoria:Architectura ecclesiastica]]
[[Categoria:Architectura ecclesiastica]]

[[de:Cathedra]]
[[en:Papal infallibility#Ex_cathedra]]
[[nl:Katheder]]

Emendatio ex 03:50, 23 Octobris 2016

Cathedra papae ut episcopi Romani in apside Basilicae Lateranensis

Cathedra (Graece: καθῆσθαι = sedere; inde cathedra = sedes, sedes docendi) ab Antiquitate potentiam magistratuum significat. In religione Christiana episcopi tenent opus magisteriale ab apostolis traditum inter eorum functiones principales, quod opus a cathedra significatur. Inde etiam signum Successionis Apostolicae est. In ecclesiis cathedra episcopalis locum eminemtem prope altare obtinet, quare talis ecclesia cathedralis vocatur. Eadem cathedra et institutum sedis episcopalis publicum sive administrationem dioecesanam significat.

Cathedra Petri (Romae / Basilica Sancti Petri)

Si plus cognoscere vis, vide etiam Cathedra Petri (artificium).
Cathedra Petri

Cathedra Petri in abside principali Basilicae Sancti Petri (Romae) collocata est exemplum cathedrae notissimum. Thronum magnitudine plus quam verum repraesentat, qui annis 1657-1666 a Ioanne Laurentio Bernini Alexandro VII auctore (rexit 16551667) creatus est. Tegimentum aeneum sellam ligneam includit, quae secundum traditionem cathedra Petri fuisse dicitur. Veri simile est sellam saeculo nono pro coronatione Caroli Calvi confectam et post festum coronationis papae vel Basilicae Vaticanae donatam esse. Cathedra Petri liturgica, i.e. cathedra episcopi Romani, in Basilica Lateranensi invenitur.

Ex cathedra

Notio "ex cathedra" usui est ad pronuntiationes publicas papae denotandas, cum totum orbem docet. Hoc in casu cathedra potentiam docendi significat. Secundum doctrinam Catholicam papa e cathedra loquens infallibilitate in rebus fidei ac morum pollet.

Cathedra Sancti Augustini (Cantuariae)

Cathedra Sancti Augustini in Ecclesia cathedrali Cantuarensi.

Cathedra Sancti Augusti inter antiquissimas cathedras numeratur, quae adhuc sunt in usu. Nomen trahit a primo archiepiscopo Cantuariae, Sancto Augustino Cantuarensi, qui anno 604 mortuus est. Cathedra ex marmore facta (aut ab insula Purbeck aut ab urbe Bethesdae, Gwynedd oriundo) a spatio temporis inter saeculum sextum et duodecimum repetit. Ecclesia cathedralis Cantuarensis, ubi cathedra collocata est, sellam olim partem sepulcralis Thomas Becket monumenti, quod interim destructum est, fuisse affirmat.[1]. A temporibus antiquis adhibita est ad archiepiscopum Cantuarensem tertium inthronizandum: Primum in presbyterio in cathedra collocatur ut espiscopus dioecesanus, deinde in capitulo ut abbas titularis, tertium in cathedra Sancti Augusti ut Primas totius Angliae. Cathedra non nisi ad hanc celebrationem impenditur. Altera cathedra exstat, qua archiepiscopus aliis in causis utitur.

Locus cathedrae

Antiquitus traditus cathedrae locus est in apside post altare principale, quo loco in basilicis Romanis, quae primis ecclesiis Christianis exemplo erant, magistratus sedes suas habuerunt. Cum Medio Aevo altare ad apsidis murum collocatum sit, cathedra in presbyterii latus (plerumque sinistrum) posita esse solebat.

Ecclesia Occidentales

In Ecclesia Catholica Romana, quod post Concilium Vaticanum Secundum saepe altare in medio positum nullum parietem tangit, cathedra rursus post altare (ut in basilicis palaeochristianis) collocatur.

In ecclesiis Communionis Anglicanae cathedra in presbyterii latere posita esse solet, his diebus plerumque in latere evangelii (id est in sinistra altaris parte a populo aspecta).

Ecclesiae Orientales

Cathedra in ecclesia Sancti Gregorii Palamadis, Thessalonica, modo Graeco posita

.

Ecclesiae Orientales (et Orthodoxae et Catholicae Orientales) habent thronum episcopi in apside post altare (Graece βωμός) sedibus presbyterorum (Graece: σύνθρονον) utraque parte adiunctis. Haec positio "locus altus" appellata Iesum Christum liturgiam praesidentem repraesentat, etiam cum epsiscopus deest. Ob eam rem saepe icon Christi super throno episcopi posita est. Episcopus thronum tantum in liturgia ascendit, ubi Trishagion canitur. Alter thronus episcopo in ecclesiae navi praeparatus est.

Notae