Quantum redactiones paginae "Demetriolus Manuballista" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 16: Linea 16:


== Familia ==
== Familia ==
Divortium accepit. Habet filium, c.n. Iulianus est.
Matrimonium eius dissolutum est. Habet filium, c.n. Iulianus est.


== Dicta ==
== Dicta ==

Emendatio ex 13:51, 8 Octobris 2016

Fasciculus:Demetriolus Manuballista.jpg
Demetriolus Manuballista

Demetrius Vasilev Marinov, magis notus agnomine suo Demetrioli Manuballistae, die 15. mensis Augusti anno 1955 in vico Karaisen, prope Ternobum in Bulgaria natus est.

Cursus honorum

In primis anno 2003 conatus est petere munus burgimagistri urbis Ternobi nomine factionis Christianae-radicalis. 509 vota (sive 1,7 centesimas partes) accepit.

Dein anno 2005 petebat locum in conventu nationali rei publicae nomine factionis Evroroma, sed electus non est.

Ad suffragia ad munus praesidis rei publicae anno 2006 lata non potuit nomen dare, quia satis subsciptionum (plus quam 15 milia) ad hanc rem perpetrandam colligere non valuit. Itaque coram diurnariis dixit se velle Georgio Parvanov favere.

Anno 2016 tamen feliciter locum in catalogum eiusdem muneris petitorum obtinere potuit. Vicarius eius Hilarius Petrov sive Rado Strobilus.[1]

Extra cursum honorum

Demetriolus Manuballista est notus propter propinquitatem suam quorundam hominum, e.g. Elias Pavlov, Don Tsetsi, Demetrius Minev-Rutenus. Sese praestat amicum pauperorum, debilium, hamaxobiorum sive zingarorum.

Familia

Matrimonium eius dissolutum est. Habet filium, c.n. Iulianus est.

Dicta

Habet multa notissima dicta, inter quae "Революция искамйе" ("Eversionem rerum volumus").

Fontes

Външни препратки