Quantum redactiones paginae "Lingua Protoindoeuropaea" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
e.g. "ex lingua Indogermanica in Graecam linguam sunt transmissi" (books.google.com/books?id=Mp4PAQAAIAAJ&q=%22Lingua+indogermanica%22)
No edit summary
Linea 322: Linea 322:
*[[Rex deusque]]
*[[Rex deusque]]


==Fontes==
<references />
<references />



Emendatio ex 10:57, 26 Septembris 2016

Lingua Protoindoeuropaea
Taxinomia: parens linguarum Indoeuropaearum
Status: ab eruditis reconstructa
Sigla: 1 —, 2 —, 3
Usus
Aevum: fortasse millennia V vel IV a.C.n.
Situs: fortasse Russia meridionalis
Litterae:
Scriptura: nulla
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae

Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Indogertmanica vel lingua Protoindoeuropaea (PIE)[1] est lingua opinabilis methodo comparativa restituta, qua systematicae linguarum Indoeuropaearum similitudines harumque differentiae legibus phoneticis explicabiles exponuntur. Sensu igitur rationali, lingua PIE est nihil nisi fragmentum grammaticum et structura pura. Sensu autem protohistorico, PIE est etiam quasi proavia linguarum Indoeuropaearum. Testimonio huius linguae nec inscriptionibus nec libris manu scriptis servato, per comparationem linguarum recentiorum conicitur sive "reconstruitur." Sermonem ipsum deperditum, huic linguae artificio constructae adsimilem, usitabant fortasse qui planitiem hodiernam Ucrainae et Russiae meridianae millenniis vel IV vel V a.C.n. incolebant; sed de hac re eruditi disputant.

Phonologia

Lingua Protoindoeuropeaea dicitur haec habuisse phonemata. Vide etiam linguas Indoeuropaeas ut videas quo modo mutata sint in eis.

Consonantes

Consonantes Protoindoeuropaei (transcriptio usitata)
labiales coronales palatovelares velares labiovelares laryngales
p t k  
b d ǵ g  
ǵʰ gʷʰ  
m n
s h₁, h₂, h₃
w r, l j

Vocales

  • vocales breves a, e, i, o, u
  • vocales longae ā, ē, ō
  • diphthongi ai, au, āi, āu, ei, eu, ēi, ēu, oi, ou, ōi, ōu
  • allophona syllabica consonantium: u, i, r̥, l̥, m̥, n̥.

Morphologia

Nonnullae res morphologicae PIE inventae sunt.

Nomina

Nomina declinabantur octo casibus (qui erant nominativus, accusativus, genetivus, dativus, instrumentalis, ablativus, locativus, vocativus). Genera fortasse tria erant: masculinum, femininum, neutrum. Sunt quidem qui censeant duo tantum genera primitus fuisse: animatum et non animatum; postea autem ex animato genere duo nata esse genera: masculinum et femininum.

Modi declinandi sunt duo maioris momenti: thematicus et athematicus. Thematicae declinationi radices nominales augebantur /o/ phonemate (cuius loco /e/ in vocativo adhibebatur). Formae autem athematicae declinationis veteriores sunt, secundum modum apophoniae dignoscuntur radices acrodynamicae, proterodynamicae, hysterodynamicae et holodynamicae.

Casuum exitus:

(Beekes 1995) (Ramat 1998)
athematica thematica
masculina femininaque neutra masculina femininaque neutra masculina neutra
singularis pluralis dualis singularis pluralis dualis singularis pluralis dualis singularis pluralis singularis pluralis dualis singularis
nominativus -s, 0 -es -h₁(e) -m, 0 -h₂, 0 -ih₁ -s -es -h₁e? 0 (coll.) -(e)h₂ -os -ōs -oh₁(u)? -om
accusativus -m -ns -ih₁ -m, 0 -h₂, 0 -ih₁ -m̥ -m̥s -h₁e? 0 -om -ons -oh₁(u)? -om
genetivus -(o)s -om -h₁e -(o)s -om -h₁e -es, -os, -s -ōm -os(y)o -ōm
dativus -(e)i -mus -me -(e)i -mus -me -ei -ōi
instrumentalis -(e)h₁ -bʰi -bʰih₁ -(e)h₁ -bʰi -bʰih₁ -bʰi -ōjs
ablativus -(o)s -ios -ios -(o)s -ios -ios
locativus -i, 0 -su -h₁ou -i, 0 -su -h₁ou -i, 0 -su, -si -oi -oisu, -oisi
vocativus 0 -es -h₁(e) -m, 0 -h₂, 0 -ih₁ -es (coll.) -(e)h₂

Pronomina

Pronomina difficilius reconstruuntur quia omnia in linguis Indoeuropaeis differunt.

PIE habebat pronomina personalia primae secundaeque personae, sed, ut lingua Latina, non habebat tertiae. Pronomina personalia habebant suas formas et exitus unicos; vide, exempli gratia, etiam latine ego et me.

pronomina personalia (Beekes 1995)
prima persona secunda persona
singularis pluralis singularis pluralis
nominativus h₁eǵ(oH/Hom) wei tuH yuH
accusativus h₁mé, h₁me nsmé, nōs twé usmé, wōs
genetivus h₁méne, h₁moi ns(er)o-, nos tewe, toi yus(er)o-, wos
dativus h₁méǵʰio, h₁moi nsmei, ns tébʰio, toi usmei
instrumentalis h₁moí ? toí ?
ablativus h₁med nsmed tued usmed
locativus h₁moí nsmi toí usmi

Nexus interni

Fontes

  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)